Charter Document - 02970951
Charter Number: | 02970951 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1292 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in unum mensem anno regni regis Edwardi filii regis Henrici uicesimo coram Iohanne de Metingham Roberto de Hereford Willelmo de Bereford Elya de Bekingham et Willelmo de Giselham iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum de Wysthulle querentem et Thomam Poynant deforciantem de uno mesuagio et una carucata terre cum pertinenciis in Westona que tenementa Felicia de Westona tenet ad terminum uite sue Unde placitum conuencionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Thomas recognouit predicta tenementa cum pertinenciis esse ius ipsius Willelmi et concessit pro se et heredibus suis quod predicta tenementa cum pertinenciis que predicta Felicia tenet ad terminum uite sue de hereditate predicti Thome in predicta uilla die quo hec concordia facta fuit et que post decessum ipsius Felicie ad predictum Thomam et heredes suos debuerunt reuerti post decessum ipsius Felicie integre remaneant eidem Willelmo et heredibus suis habend et tenend eidem Willelmo et heredibus suis de capitali domino feodi illius per seruicia que ad illa tenementa pertinent in perpetuum Et predictus Thomas [] Et pro hac recognicione [] idem Willelmus dedit predicto Thome unum sparuarium sorum Et hec concordia facta fuit presente Felicia predicta et eam concedente et fecit Willelmo eidem fidelitatem in eadem curia