Charter Document - 02970934

Charter Document - 02970934


Charter Number: 02970934
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1227
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die sancti Hillarii in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quinquagesimo quinto coram Martino de Litelburia magistro Rogero de Seytone et Iohanne de Cobeham iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum abbatem de Oseneya querentem per Robertum Speth positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Thomam Bacun impedientem de uno molendino et quinque uirgatis terre cum pertinenciis in Westone unde placitum warancie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Thomas recognouit predictum tenementum cum pertinenciis scilicet quicquid idem Thomas prius habuit in eadem uilla sine ullo retinemento esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya ut illud quod idem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Thome habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Thoma et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari seruicio et exaccione in perpetuum Et predictus Thomas [] Et idem abbas recipit predictum Thomam et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta inperpetuum

Source (click image below to view full size)