Charter Document - 02970931

Charter Document - 02970931


Charter Number: 02970931
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1241
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxoniam a die Pasche in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xx quinto coram Willelmo de Eboraco preposito Beuerlac Henrico de Bathonia Rogero de Turkelbi et Giliberto de Prestone iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum Puynant petentem et Iohannem abbatem de Oseneya tenentem de sexdecim acris terre cum pertinenciis in Westone et inter eundem Willelmum querentem et predictum Iohannem deforciantem de communa pasture quam idem Willelmus clamat habere in terra abbatis ipsius in eadem uilla unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbas concessit predicto Willelmo communam pasture ad aueria sua in omnibus locis subscriptis scilicet in Foxlowedenemede et in Uuerfoxlonde et in Netherfoxlonde et in Braderesforlonge et in minori Langeforlonge sicut cultura de Langeforlonge iacet intra Foxlowe inter uillam de Westone et Foxlowe et in Cornhulle et in Rugehulle et in Ballethorne et preterea concessit ei communam predictam in terris pertinentibus ad ecclesiam de Westone que sunt extra dominicum excepta Lincroft in quo ipse Willelmus uel heredes sui nullam communam habebunt Concessit etiam idem abbas pro se et successoribus suis quod fossatum quod leuatum fuit in crofta ipsius Willelmi in Westone die quo hec concordia facta fuit et que crofta est iuxta terram predicti abbatis de cetero stare possit sine aliquo impedimento ipsius abbatis uel successorum suorum ita tamen quod idem abbas et successores sui croftam suam que iacet iuxta croftam ipsius Willelmi libere possint arare et excolere pro uoluntate sua sine impedimento uel contradiccione ipsius Willelmi uel heredum suorum et idem Willelmus et heredes eius habebunt racionabiles introitus et exitus ad terras suas excolendas et blada sua asportanda tempore autumpnali et ad fena sua asportanda tempore fenicionis et ad terram suam fimandam a Pascha usque ad festum Omnium Sanctorum et ad aueria chacianda et rechacianda tempore stipule et tempore waretti Et pro hac concessione fine et concordia idem Willelmus recognouit predictas sexdecim acras terre cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya et illas remisit et quietas clamauit de se et heredibus suis eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte imperpetuum Et preterea idem Willelmus remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis ipsi abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte totum ius et clamium quod habuit habend communam pasture in omnibus aliis locis et terris eiusdem abbatis in eadem uilla de Westone exceptis locis prescriptis inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxoniamlocation a die Pasche in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xx quintodate coram Willelmo de Eboraco preposito Beuerlac Henrico de Bathonia Rogero de Turkelbi et Giliberto de Prestone iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum Puynant petentem et Iohannem abbatem de Oseneya tenentem de sexdecim acris terre cum pertinenciis in Westone et inter eundem Willelmum querentem et predictum Iohannem deforciantem de communa pasture quam idem Willelmus clamat habere in terra abbatis ipsius in eadem uilla unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbas concessit predicto Willelmo communam pasture ad aueria sua in omnibus locis subscriptis scilicet in Foxlowedenemede et in Uuerfoxlonde et in Netherfoxlonde et in Braderesforlonge et in minori Langeforlonge sicut cultura de Langeforlonge iacet intra Foxlowe inter uillam de Westone et Foxlowe et in Cornhulle et in Rugehulle et in Ballethorne et preterea concessit ei communam predictam in terris pertinentibus ad ecclesiam de Westone que sunt extra dominicum excepta Lincroft in quo ipse Willelmus uel heredes sui nullam communam habebunt Concessit etiam idem abbas pro se et successoribus suis quod fossatum quod leuatum fuit in crofta ipsius Willelmi in Westone die quo hec concordia facta fuit et que crofta est iuxta terram predicti abbatis de cetero stare possit sine aliquo impedimento ipsius abbatis uel successorum suorum ita tamen quod idem abbas et successores sui croftam suam que iacet iuxta croftam ipsius Willelmi libere possint arare et excolere pro uoluntate sua sine impedimento uel contradiccione ipsius Willelmi uel heredum suorum et idem Willelmus et heredes eius habebunt racionabiles introitus et exitus ad terras suas excolendas et blada sua asportanda tempore autumpnali et ad fena sua asportanda tempore fenicionis et ad terram suam fimandam a Pascha usque ad festum Omnium Sanctorum et ad aueria chacianda et rechacianda tempore stipule et tempore waretti Et pro hac concessione fine et concordia idem Willelmus recognouit predictas sexdecim acras terre cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya et illas remisit et quietas clamauit de se et heredibus suis eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte imperpetuum Et preterea idem Willelmus remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis ipsi abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte totum ius et clamium quod habuit habend communam pasture in omnibus aliis locis et terris eiusdem abbatis in eadem uilla de Westone exceptis locis prescriptis inperpetuum