Charter Document - 02970923

Charter Document - 02970923


Charter Number: 02970923
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1260
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Memorandum quod die Ueneris proxima post festum sancti Nicholai anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xlv apud Beckele coram serenissimo domino Ricardo Romanorum rege semper augusto facta est concordia inter uenerabilem Ricardum abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et dominum Rogerum de Aumari ex altera uidelicet quod dictus abbas et conuentus dabunt dicto Rogero trecentas marcas sterlingorum et incipient soluere centum marcas ad Pascha proximo sequens et quod residue ducente marce soluantur eidem infra tres annos proximo sequentes post Pascha prenotatum apud Oseneyam Idem quoque Rogerus pro se et heredibus suis inperpetuum remisit eisdem abbati et conuentui totum ius et clamium quod habuit uel aliquo modo habere potuit in duobus feodis militum cum pertinenciis in Westona unde eos inplacitauit in curia domini regis per breue de recto quod prosecutus est quousque dictus abbas et conuentus posuerunt se super magnam assisam Conuenit etiam inter eos quod super predicta concordia leuabunt cirographum in curia domini regis ante solucionem prime pacacionis In cuius rei testimonium dictus dominus rex huic memorando sigillum suum una [cum] sigillo dicti Rogeri fecit apponi

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Memorandum quod die Ueneris proxima post festum sancti Nicholai anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xlvdate apud Beckelelocation coram serenissimo domino Ricardo Romanorum rege semper augusto facta est concordia inter uenerabilem Ricardum abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et dominum Rogerum de Aumari ex altera uidelicet quod dictus abbas et conuentus dabunt dicto Rogero trecentas marcas sterlingorum et incipient soluere centum marcas ad Pascha proximo sequens et quod residue ducente marce soluantur eidem infra tres annos proximo sequentes post Pascha prenotatum apud Oseneyam Idem quoque Rogerus pro se et heredibus suis inperpetuum remisit eisdem abbati et conuentui totum ius et clamium quod habuit uel aliquo modo habere potuit in duobus feodis militum cum pertinenciis in Westona unde eos inplacitauit in curia domini regis per breue de recto quod prosecutus est quousque dictus abbas et conuentus posuerunt se super magnam assisam Conuenit etiam inter eos quod super predicta concordia leuabunt cirographum in curia domini regis ante solucionem prime pacacionis In cuius rei testimonium dictus dominus rex huic memorando sigillum suum una [cum] sigillo dicti Rogeri fecit apponi