Charter Document - 02969748

Charter Document - 02969748


Charter Number: 02969748
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1268
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Octobonus miseracione diuina sancti Adriani diaconus cardinalis apostolice sedis legatus discreto uiro Priori de Rading[es] Sarisbiriensis diocesis salutem in salutis auctore Conquesti sunt nobis abbas et conuentus de Oseneya quod Prior et conuentus de Burencestria ordinis sancti Augustini Laurentius et Robertus de Hayford Warin et de Wyka ecclesiarum rectores Hugo de Cuttele molendinarius et Radulfus Inhawe laici Lincolniensis diocesis super quibusdam decimis iniuriantur eisdem Quocirca discrecioni tue qua fungimur auctoritate mandamus quatinus partibus conuocatis audias causam et debito fine decidas faciens quid decreueris per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari testes autem qui fuerint nominati si se gracia odio uel timore subtraxerint censura simili cogas ueritati testimonium perhibere Dat[um] London viii Kal Aprilis pontificatus domini Clementis pape quarti anno quarto

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Octobonus miseracione diuina sancti Adriani diaconus cardinalis apostolice sedis legatus discreto uiro Priori de Rading[es] Sarisbiriensis diocesis salutem in salutis auctore Conquesti sunt nobis abbas et conuentus de Oseneya quod Prior et conuentus de Burencestria ordinis sancti Augustini Laurentius et Robertus de Hayford Warin et de Wyka ecclesiarum rectores Hugo de Cuttele molendinarius et Radulfus Inhawe laici Lincolniensis diocesis super quibusdam decimis iniuriantur eisdem Quocirca discrecioni tue qua fungimur auctoritate mandamus quatinus partibus conuocatis audias causam et debito fine decidas faciens quid decreueris per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari testes autem qui fuerint nominati si se gracia odio uel timore subtraxerint censura simili cogas ueritati testimonium perhibere Dat[um] Londonlocation viii Kal Aprilis pontificatus domini Clementis pape quarti anno quartodate