Charter Document - 02969589
Charter Number: | 02969589 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in [curia domini regis apud] Westmonasterium die Iovis proxima ante festum Omnium Sanc[torum anno regni re]gis Ricardi decimo coram Gaufrido filio Petri [] inter Hug[onem abbatem] de Oseneia et eiusdem loci conuentum petentes et [Willelmum de] Bray tenentem de placito libertatum et secte mo[lendinorum] Unde placitum fuit inter eos in prefata curia sc[ilicet quod] prefatus Willelmus remisit et quietum clamauit de se [et here]dibus suis pro amore dei et salutis anime sue et [suorum] prefatis abbati et conuentui de Oseneia s[ectam mo]lendinorum suorum de Stanhale nisi propria uoluntate [ea] sequi uoluerint et sectam curie sue preter emendaciones forisfactorum ipsius abbatis et dominum suorum de Stanhale si fuerint inuenti ad forisfactum in bosco ipsius Willelmi Et prefati abbas et conuentus concesserunt predicto Willelmo et heredibus suis iusticiam faciendam de latronibus captis in terra ipsius abbatis per rationabile rettum rettatis et uisum francorum plegiorum per an[num et prepositum] et quatuor homines suos de manerio suo [de Stanale] interesse curie ipsius Willelmi ad latrones iudicandos