Charter Document - 02968870

Charter Document - 02968870


Charter Number: 02968870
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Obligation
Date: 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Clemens abbas Oseneye et conuentus eiusdem loci debemus [red]dere Agneti et Meliori filiabus Adelelmi de Fulewella et heredibus earum quadraginta solidos singulis annis apud Fulewelle pro uilla de Fulewelle quam de eis tenemus uidelicet Agneti uiginti solidos singulis annis ad Pascha et Meliori uiginti solidos singulis annis ad festum sancti Michaelis pro omni seruitio saluo forensi seruicio Predicte uero A et M et heredes earum nobis hoc tenementum ubique uersus omnes homines warantizare debent Ut autem predicte sorores et heredes earum de predicto redditu sint securi istud presenti scripto et sigillo nostro confirmauimus Hiis testibus Adelelmo de Fulewelle Iohanne filio eius Luca de Wrda Adam Portario Rogero de Lamport Radulfo de Kaueresham

Source (click image below to view full size)