Charter Document - 02968618
Charter Number: | 02968618 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1274 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Clonmele in crastino Assencionis domini anno regni regis Edwardi fil[ii] regis Henrici secundo coram Ric de Exonia Hen de Stratton Will de Castre et Griffino filio Alani iusticiis itinerantibus [] inter Iohannem abbatem ecclesie sancte Marie de Osseneye per Robertum Burdun positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Iordanum priorem hospitalis sancti Iohannis extra novam portam Dublin deforciantem de advocacione ecclesie de Balybrenan unde assisa ultime presentationis sumonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbas remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua predicta predicto priori et successoribus suis et hospitali suo predicto totum ius et clamium quod habuit vel habere potuit in advocacione predicte ecclesie in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamacione fine et concordia idem prior recepit predictum abbatem et successores suos in omnibus orationibus et beneficiis que de cetero fient in hospitali suo predicto in perpetuum