Charter Document - 02968589
Charter Number: | 02968589 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1181 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Nottingeham die Mercurii proxima post festum Omnium Sanctorum anno uicesimo septimo regni regis Henrici secundi coram Alano de Furnellis et Roberto de Witefeld et aliis iu[sticiariis] et baronibus domini regis qui tunc ibi aderant inter abbatem de Oseneia et Edam filiam Roberti le Norreis et Wimarcam sororem suam de una uirgata terre in Stanhale quam predicta Eda et soror eius clamabant aduersus predictum abbatem et unde placitum erat inter eos in curia domini regis scilicet quod predicta Eda et Wimarca soror eius uniuersam calumniam suam predicte uirgate terre predicto abbati in perpetuum quietam clamant Et idem abbas pro hac concordia ut firmiter in perpetuum remaneret dedit prefate Ede et sorori sue Wimarce sedecim solidos esterlingorum