Charter Document - 02967599
| Charter Number: | 02967599 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Court Record |
| Date: | 1304 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library Charters - MS. D. D. Ch. Ch. O. 1021 |
Charter:
Assisa capta apud [] coram Willelmo de Mortuo Mari et Rogero de Bellafago iusticiis assignatis die Lune in festo sancti Bartholomei apostoli anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tricesimo secundo Assisa venit recognitura si Thomas le Rous Walterus de Wynterton et Anabilla uxor eius iniuste [] disseisiuerunt abbatem de Oseneya de communa pasture in Waleshale que pertinet ad liberum tenementum suum de Stonhale post primam [] et unde queritur quod disseisiuerunt eum de communa pasture sue communicando in triginta a[cris bosci et pastu]re cum omnibus aueriis suis quolibet anno per totum annum [] Et predictus Thomas et alii in misericordia
