Charter Document - 02965916
Charter Number: | 02965916 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Verdict |
Date: | 1274 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conuentio facta inter Iohannem Inhard de Parua Barthona ex una parte et Andream de Thame seruientem abbatis de Oseneya ex altera ad festum sancti Michaelis anno regni regis Edwardi secundo finiente videlicet quod idem Iohannes tradidit ac dimisit ad firmam eidem Andree unam acram terre cum pert[inenciis] suis scilicet illam acram que iacet ad le Hasse inter terram abbatis Oseneye et terram prioris de Chetwode ad terminum nouem annorum subsequencium habend [] Pro hac autem traditione [] Et ut [] hiis testibus Iohanne domino de Parua Barthona Henrico filio eius Otewy Purcel Waltero Blech Symone Frankelano et aliis