Charter Document - 02965599
Charter Number: | 02965599 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxon in uigilia sancti Martini anno regni regis Iohannis quinto coram W de Cantelup S de Pateshill Henrico de Norh[am]t Ricardo de Seinges iusticiariis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Hugonem abbatem de Osen et conuentum petentes et Willelmum Ruffum de Waleshale deforciantem de communa pastur[e] tocius bosci et terre ipsius Willelmi que est inter Stanhale et Sulfhilli scilicet per regalem uiam que est inter Lichesfelde et Duddeleg et usque ad Armetespoun et inde usque ad fontem Claihungerwelle et inde per rivulum eiusdem fontis usque ad magnam moram et usque ad Colieresforde quem boscum atque terram idem Willelmus dicit pertinere ad terram suam de Waleshalle Unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus recognouit communam predicte pasture sicut inter predictas metas includitur esse ius predicti abbatis et conuentus et ecclesie sancte Marie de Osen tenend eidem abbati et successoribus eius et ecclesie sancte Marie de Osen in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seruicio seculari et exactione ita quod predictus abbas et successores eius et omnes homines ipsius abbatis de Stanhalle habeant in perpetuum communam in tota predicta pastura ad omnia aueria sua Et preterea idem Willelmus pro se et heredibus suis concessit eidem abbati et successoribus eius et omnibus hominibus ipsius abbatis de Stanhale quod ipsi habeant in perpetuum omnes porcos suos in predicto bosco ipsius Willelmi quietos de pannagio et idem abbas et conuentus receperunt predictum Willelmum in beneficiis et orationibus domus sue de Osen