Charter Document - 02964851
| Charter Number: | 02964851 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Court Record |
| Date: | 1224 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Acta apud Oxoniam in ecclesia beate Marie virginis die translationis sancte Frideswide anno Incarnacionis dominice mccxxiii inter R abbatem et conuentum Oseneie ex una parte et Henricum de Curten rectorem ecclesie de Ackel ex altera super omnibus decimis molendini de Clopham et super medietate omnium decimationum de dominico quod fuit Turstini Basseth in Clopham et de dominico Radulfi de Bayhus tam de assartis et assartandis quam de aliis rebus que decimari debent coram magistro Ricardo de Wenlac magistro W de Berchamested magistro Rogero de Winkel magistro Stephano de Torneberge ad instanciam partium illuc conuenientibus qui de consensu partium earumdem electi nominati et ad hoc uocati fuerunt ut secundum tenorem actorum que confecta sunt apud Wintoniam in iudicio coram magistro R de Bingham et coniudicibus suis qui de causa predictorum abbatis et conuentus et H clerici super prefatis decimis delegacionem a domino papa susceperunt de iure canonicorum Oseneie in dictis decimis diligenter inquirerent et ius idem si ab illis uiris discretis et in iure peritis intelligeretur esse sufficiens ad defensionem eorundem canonicorum hoc idem dicto H denuntiarent qui ut alias consensit et per scripturam suam confirmauit iure canonicorum per uirorum discretorum responsionem intellecto cedere uel recedere ab inquietacione dictorum canonicorum concessit et concessum obseruare promisit Quod ita factum est Nam uisis auditis et intellectis instrumentis canonicorum prefati magistri adeo firmatum habentes animum super iure canonicorum quod pro eis sententiam esse laturos asserebant si sententiandum foret ab illis prefato H clerico dabant intelligi certe et fideliter asserentes ipsos canonicos ius sufficiens habere in predictis decimis Unde idem H intellecto iure illorum intuitu ueritatis non tantum cessare consensit ab inquietacione canonicorum super decimis illis set et fide media concessit quatinus renuntiatis omni priuilegio fori et beneficio iuris pariter et lite illa quam coram magistro R de Bingham et coniudicibus suis mouerat ipsis canonicis super impeticione decimarum illarum a iudicibus canonicorum coram quibus ipsi impetebant dictum H super iniusta uexatione ferretur sententia pro canonicis et preterea ad perpetuam pacem et tranquillitatem dictorum canonicorum secundum quod melius et securius eisdem expedire uideretur omni eo modo indempnitati eorum prouideret predictus H omni exceptione postposita et omnia que ad commodum cause eorum que siue ante siue post sententiam uel ex beneficio iuris uel ex officio iudicis contingere solent hiis pro quibus sententia fertur plene obseruaret uidelicet quatinus diebus certis prefixis in presentia principalium iudicum siue subdelegatorum suorum siue quorumcumque duorum uel trium uirorum loco iudicum de consensu partium sedentium cassatis dilatoriis facta contestatione productis testibus et instrumentis publicatis attestacionibus et per disputationem decisis auditis hinc inde allegationibus et rationibus sive per conuictionem sive per confessionem H rei nomine ecclesie de Clopham in iure per se uel per procuratorem constituti sententiaretur pro canonicis super omnibus articulis qui ad plenam et integram proprietatem et possessionem dictarum decimarum eis ualere possunt et sententia illa scripta et signata tam signo iudicum quam eiusdem H roboraretur et execucioni demandaretur et si quid aliud utilitatis uel securitatis canonicis accidere posset per sententiam uel post sententiam pro eis latam hoc per ipsum H efficeretur omni modo Hec omnia facere promisit predictus H iterato in presentia horum testium fratrum S de Brakele et Ade de Berners magistri Ph de Haia magistri Fulconis H Purcel Augeri clerici Henrici Camerarii et ob memoriam futurorum et testimonium preteritorum signata sunt hec acta sigillis predictorum iiii magistrorum una cum sigillo predicti H de Curtene
Markups
Names Markup:
Acta apud Oxoniam in ecclesia beate Marie virginislocation die translationis sancte Frideswide anno Incarnacionis dominice mccxxiiidate inter R abbatem et conuentum Oseneie ex una parte et Henricum de Curten rectorem ecclesie de Ackel ex altera super omnibus decimis molendini de Clopham et super medietate omnium decimationum de dominico quod fuit Turstini Basseth in Clopham et de dominico Radulfi de Bayhus tam de assartis et assartandis quam de aliis rebus que decimari debent coram magistro Ricardo de Wenlac magistro W de Berchamested magistro Rogero de Winkel magistro Stephano de Torneberge ad instanciam partium illuc conuenientibus qui de consensu partium earumdem electi nominati et ad hoc uocati fuerunt ut secundum tenorem actorum que confecta sunt apud Wintoniam in iudicio coram magistro R de Bingham et coniudicibus suis qui de causa predictorum abbatis et conuentus et H clerici super prefatis decimis delegacionem a domino papa susceperunt de iure canonicorum Oseneie in dictis decimis diligenter inquirerent et ius idem si ab illis uiris discretis et in iure peritis intelligeretur esse sufficiens ad defensionem eorundem canonicorum hoc idem dicto H denuntiarent qui ut alias consensit et per scripturam suam confirmauit iure canonicorum per uirorum discretorum responsionem intellecto cedere uel recedere ab inquietacione dictorum canonicorum concessit et concessum obseruare promisit Quod ita factum est Nam uisis auditis et intellectis instrumentis canonicorum prefati magistri adeo firmatum habentes animum super iure canonicorum quod pro eis sententiam esse laturos asserebant si sententiandum foret ab illis prefato H clerico dabant intelligi certe et fideliter asserentes ipsos canonicos ius sufficiens habere in predictis decimis Unde idem H intellecto iure illorum intuitu ueritatis non tantum cessare consensit ab inquietacione canonicorum super decimis illis set et fide media concessit quatinus renuntiatis omni priuilegio fori et beneficio iuris pariter et lite illa quam coram magistro R de Bingham et coniudicibus suis mouerat ipsis canonicis super impeticione decimarum illarum a iudicibus canonicorum coram quibus ipsi impetebant dictum H super iniusta uexatione ferretur sententia pro canonicis et preterea ad perpetuam pacem et tranquillitatem dictorum canonicorum secundum quod melius et securius eisdem expedire uideretur omni eo modo indempnitati eorum prouideret predictus H omni exceptione postposita et omnia que ad commodum cause eorum que siue ante siue post sententiam uel ex beneficio iuris uel ex officio iudicis contingere solent hiis pro quibus sententia fertur plene obseruaret uidelicet quatinus diebus certis prefixis in presentia principalium iudicum siue subdelegatorum suorum siue quorumcumque duorum uel trium uirorum loco iudicum de consensu partium sedentium cassatis dilatoriis facta contestatione productis testibus et instrumentis publicatis attestacionibus et per disputationem decisis auditis hinc inde allegationibus et rationibus sive per conuictionem sive per confessionem H rei nomine ecclesie de Clopham in iure per se uel per procuratorem constituti sententiaretur pro canonicis super omnibus articulis qui ad plenam et integram proprietatem et possessionem dictarum decimarum eis ualere possunt et sententia illa scripta et signata tam signo iudicum quam eiusdem H roboraretur et execucioni demandaretur et si quid aliud utilitatis uel securitatis canonicis accidere posset per sententiam uel post sententiam pro eis latam hoc per ipsum H efficeretur omni modo Hec omnia facere promisit predictus H iterato in presentia horum testium fratrum S de Brakele et Ade de Berners magistri Ph de Haia magistri Fulconis H Purcel Augeri clerici Henrici Camerarii et ob memoriam futurorum et testimonium preteritorum signata sunt hec acta sigillis predictorum iiii magistrorumnumeral una cum sigillo predicti H de Curtene
