Charter Document - 02964782
Charter Number: | 02964782 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabas sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimo septimo coram [] et Iohanne de Wyuile iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Matheum de Stratton archidiaconum Buk querentem per Adam de Suttone positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Elyam le Droys et Alinam uxorem eius deforciantes de uno mesuagio una uirgata et quatuordecim acris terre et dimidia cum pertinenciis in Mortone unde placitum conuencionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Elyas et Alina recognouerunt predicta mesuagium et quatuordecim acras terre et dimidiam esse ius ipsius Mathei ut illa que idem Matheus habet de dono predictorum Elye et Aline et preterea iidem Elyas et Alina recognouerunt predictam uirgatam terre cum pertinenciis esse ius ipsius Mathei ut illam quam idem Matheus habet ex concessione et confirmacione eorundem Elye et Aline habend et tenend eidem Matheo et heredibus suis de predictis Elya et Alina et heredibus ipsius Aline imperpetuum reddendo inde annuatim quatuor denarios unam libram piperis et unam libram cymini ad Natale domini et faciendo inde ad scutagium domini regis quando euenerit quantum pertinet ad tantam terram de eodem feodo in eadem uilla pro omni seruicio secta curiarum consuetudine et exaccione Et predicti Elyas et Alina et heredes ipsius Aline warantizabunt acquietabunt et defendent eidem Matheo et heredibus [et assignatis] dictum tenementum cum pertinenciis per predicta seruicia contra omnes homines imperpetuum Et pro hac warantia acquietancia defensione fine et concordia idem Matheus dedit predictis Elye et Aline unum speruarium sorum