Charter Document - 02963868

Charter Document - 02963868


Charter Number: 02963868
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1216
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus mag[ister] Willelmus Scotus et Nicholaus de Muntfoth et Willelmus capellanus de aula regis salutem Uniuersitati uestre notificamus abbatem et canonicos Oseneye et magistrum W de sancto Maxentio rectorem ecclesie de Mixeburi sub pena x marcarum in nos compromisisse super [quibusdam] querelis quarum contestaciones et sententias diffinitiuas sub hac forma sequente commendauimus Abbas et canonici de Oseneya petunt ab W de sancti Maxentio duas partes decimarum xiii acrarum cum croftis que acre sunt de dominico de Mixeburi spectantes ad ecclesiam suam de sancto Georgio de quo dominico ecclesia predicta percepit ab antiquo duas partes decimarum omnium que decimari solent illas xiii acras tenuerunt homines de bailiuo castelli W dicit quod illas decimas tenuit iure communi per xl annos retro quia sitas infra limites parochie de Mixeburi Contra hec replicant canonici quod interrupta est prescriptio illa per [] interruptionem uel aliam legitimam si qua interuenit prescriptio Super hac querela sic arbitrati sumus Quoniam per instrumenta et confessionem magistri W constat quod canonici debent habere duas partes decimarum garbarum de dominico de Mixeburi et per [] [con]fessionem magistri W probatum est quod xi acre de predictis xiii [acris sunt de] dominico de Mixeburi adiudicamus duas partes decimarum [proueniencium] de predictis xi acris canonicis de Oseneya et magistrum condempnamus non obstante prescriptione xl annorum quam opposuit quoniam [eam] non probauit Item canonici petunt ab W messionem omnium []lorum eiusdem W metencium in autumpno ad metebedripe [quia iuxta an]tiquam consuetudinem predecessores ipsius W hoc consueuerunt [facere domini]s de Mixeburi ut aueria sua possint ire super pasturam [] [a] festo sancti Michaelis usque ad festum sancti Martini sine uexa[tione] W respondet quod nunquam hoc facere consueuit nec predecessores sui ut credit et si aliquando factum fuit ex gratia factum fuit non ex necessitate In hac querela sic sumus arbitrati In questione messionis canonicis intentionem suam non probantibus perpetuum silencium imponimus et magistrum W absoluimus Item conqueruntur canonici quod si homo coniugatus obierit in parochia de Mixeburi et duo tantum aueria habuerit unum extorquet W respondet quod non extorquet sed secundum consuetudinem archidiaconatus Oxonie ita percipit et percipere debet Contra hec replicant canonici quod non potest de consuetudine nisi legatum sit illud auerium ecclesie [et si] forte in illa uilla introducta sit illa consuetudo nondum [sunt] elapsi xxx anni postquam fuit introducta Si uero uidua uel alius non coniugatus obierit melius auerium extorquet ab eis et istud redun[dat] in dampnum canonicorum W dicit respondendo non sed secundum predictam consuetudinem Contra hec replicant canonici sicut prius et maxime de uidua et homine terram non tenente In hac questione sic arbitrati sumus Dominus precepit dari primitias Homines de Mixeburi de quibus questio est recognoscent ecclesiam suam in primitiis cognoscant uice [] relinquendo ecclesie de mixeburi [] secundum consuetudinem archi[diaconatus] [] hanc formam absoluimus magistrum W [et canonicos condempnamus Item] conqueruntur canonici quod idem W compellit homines suos de Mixeburi ferre domi decimas de terris quas uendunt uel locant aliis W dicit quod iuste compellit quia secundum consuetudinem obseruatam per xl annos et amplius in ecclesia de Mixeburi Super hoc articulo sic arbitrati sumus Locatores terrarum absoluimus et magistrum W condempnamus quia consuetudinem quam proposuit non probauit et canonici probauerunt consuetudinem contrariam Item W de sancto Maxentio petit a canonicis de Oseneya omnes minutas decimas tam de dominico quam de vilenagio de Mixeburi Procurator canonicorum de Oseneya respondet quod W male petit omnes minutas decimas de dominico quia ab antiquo xl annis elapsis percepit ecclesia sua de sancto Georgio et percipere debet duas partes omnium decimarum maiorum et minorum Preterea immunes sunt canonici a prestacione minutarum decimarum de nutrimentis animalium suorum racione priuilegiorum suorum Contra hec replicat predictus W quod ecclesia de Mixeburi per xl annos retro percepit omnes minutas decimas de dominico de Mixeburi sicut de vilenagio et quod canonici non debent esse immunes a solucione decimarum ratione priuilegiorum suorum contra hec obiciunt canonici interrupcionem si qua interuenit prescriptio Super hac causa sic arbitrati sumus a prestacione minutarum decimarum de dominico de Mixeburi canonicos absoluimus tanquam priuilegio munitos et magistro W perpetuum silentium imponimus quia prescriptionem xl annorum quam in replicacione sua proposuit non probauit Item W petit restitucionem decimarum de lana trecentarum ouium quas habuerunt canonici in pastura de Mixeburi de quibus non percepit nisi v uellera anno proximo preterito Contra hec respondendo dicit procurator canonicorum sicut prius item dicit de v uelleribus ouium perceptis quod ignorancia canonicorum soluta fuerunt Contra hec replicat predictus W sicut prius addens quod predicta uellera percepit Philippus capellanus suus per manum fratris Euerardi nomine decimarum In hac questione sic arbitrati sumus Quoniam probatum est magistrum W quinque uellera accepisse nomine decimarum et agit possessorio iudicamus per sentenciam illum esse restituendum sed quia causa proprietatis simul deducta [est] in iudicium cum causa possessionis et constat canonicos esse immunes a prestacione decimarum de nutrimentis animalium suorum absoluimus eos a prestacione decimarum de nutrimentis animalium suorum et magistro W perpetuum silencium imponimus Item petit pasturam communem tam in dominico et defensa de Mixeburi quam extra vi bobus et duobus equis et ouibus suis et uaccis et porcis Ad hec respondet R procurator quod nullam communam debet habere in defensa uel dominico de Mixeburi Item dicit quod si aliquando talem communam habuerunt aliqui predecessorum ipsius W ex gratia dominorum sibi senescallorum habuerunt Contra hec replicat predictus W quod dictam pasturam habere debet ex mera libertate ecclesie de Mixeburi qua libertate usa est ecclesia per xl annos Super hac questione sic arbitrati sumus Quia magister W non probauit quod debeat habere pasturam in defensa absoluimus canonicos et perpetuum silentium magistro W imponimus iudicantes illum habere debere pasturam in dominico de Mixeburi extra defensam et in uilenagio vi bobus et duobus equis et ouibus suis et uaccis et porcis Item petit W restitucionem decimarum bl[adi de tribus acris et dimidia] sitis infra limites ecclesie de Mixeburi r[espondet procurator quod] hec fuit consuetudo per rectores [de Mixeburi et de Fo]lewell quod si [] esse de blado de Fulewell sine lite posset persona de Fulewell asportare decimas de terris predictis et ita factum fuit de decimis illarum trium acrarum Contra hoc replicat predictus W quod nulla legitima inquisitione de predictis acris immo mota querela homines canonicorum nichilominus asportauerunt illas decimas quas ecclesia de Mixeburi pacifice possedit per xl annos et amplius Super hac questione sic arbitrati sumus Ad restitucionem decimarum de tribus acris et dimidia condempnamus canonicos salua questione proprietatis Hiis autem omnibus taliter a nobis sententiatis utraque pars expressum adhibuit consensum in vigilia beati Thome apostoli anno ab Incarnacione domini mccxvi Hiis testibus Roberto priore et Simone canonico de Oseneya

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus Cristi fidelibus mag[ister] Willelmus Scotus et Nicholaus de Muntfoth et Willelmus capellanus de aula regis salutem Uniuersitati uestre notificamus abbatem et canonicos Oseneye et magistrum W de sancto Maxentio rectorem ecclesie de Mixeburi sub pena xnumeral marcarum in nos compromisisse super [quibusdam] querelis quarum contestaciones et sententias diffinitiuas sub hac forma sequente commendauimus Abbas et canonici de Oseneya petunt ab W de sancti Maxentio duas partes decimarum xiiinumeral acrarum cum croftis que acre sunt de dominico de Mixeburi spectantes ad ecclesiam suam de sancto Georgio de quo dominico ecclesia predicta percepit ab antiquo duas partes decimarum omnium que decimari solent illas xiiinumeral acras tenuerunt homines de bailiuo castelli W dicit quod illas decimas tenuit iure communi per xlnumeral annos retro quia sitas infra limites parochie de Mixeburi Contra hec replicant canonici quod interrupta est prescriptio illa per [] interruptionem uel aliam legitimam si qua interuenit prescriptio Super hac querela sic arbitrati sumus Quoniam per instrumenta et confessionem magistri W constat quod canonici debent habere duas partes decimarum garbarum de dominico de Mixeburi et per [] [con]fessionem magistri W probatum est quod xinumeral acre de predictis xiiinumeral [acris sunt de] dominico de Mixeburi adiudicamus duas partes decimarum [proueniencium] de predictis xinumeral acris canonicis de Oseneya et magistrum condempnamus non obstante prescriptione xlnumeral annorum quam opposuit quoniam [eam] non probauit Item canonici petunt ab W messionem omnium []lorum eiusdem W metencium in autumpno ad metebedripe [quia iuxta an]tiquam consuetudinem predecessores ipsius W hoc consueuerunt [facere domini]s de Mixeburi ut aueria sua possint ire super pasturam [] [a] festo sancti Michaelis usque ad festum sancti Martini sine uexa[tione] W respondet quod nunquam hoc facere consueuit nec predecessores sui ut credit et si aliquando factum fuit ex gratia factum fuit non ex necessitate In hac querela sic sumus arbitrati In questione messionis canonicis intentionem suam non probantibus perpetuum silencium imponimus et magistrum W absoluimus Item conqueruntur canonici quod si homo coniugatus obierit in parochia de Mixeburi et duo tantum aueria habuerit unum extorquet W respondet quod non extorquet sed secundum consuetudinem archidiaconatus Oxonie ita percipit et percipere debet Contra hec replicant canonici quod non potest de consuetudine nisi legatum sit illud auerium ecclesie [et si] forte in illa uilla introducta sit illa consuetudo nondum [sunt] elapsi xxxnumeral anni postquam fuit introducta Si uero uidua uel alius non coniugatus obierit melius auerium extorquet ab eis et istud redun[dat] in dampnum canonicorum W dicit respondendo non sed secundum predictam consuetudinem Contra hec replicant canonici sicut prius et maxime de uidua et homine terram non tenente In hac questione sic arbitrati sumus Dominus precepit dari primitias Homines de Mixeburi de quibus questio est recognoscent ecclesiam suam in primitiis cognoscant uice [] relinquendo ecclesie de mixeburi [] secundum consuetudinem archi[diaconatus] [] hanc formam absoluimus magistrum W [et canonicos condempnamus Item] conqueruntur canonici quod idem W compellit homines suos de Mixeburi ferre domi decimas de terris quas uendunt uel locant aliis W dicit quod iuste compellit quia secundum consuetudinem obseruatam per xlnumeral annos et amplius in ecclesia de Mixeburi Super hoc articulo sic arbitrati sumus Locatores terrarum absoluimus et magistrum W condempnamus quia consuetudinem quam proposuit non probauit et canonici probauerunt consuetudinem contrariam Item W de sancto Maxentio petit a canonicis de Oseneya omnes minutas decimas tam de dominico quam de vilenagio de Mixeburi Procurator canonicorum de Oseneya respondet quod W male petit omnes minutas decimas de dominico quia ab antiquo xlnumeral annis elapsis percepit ecclesia sua de sancto Georgio et percipere debet duas partes omnium decimarum maiorum et minorum Preterea immunes sunt canonici a prestacione minutarum decimarum de nutrimentis animalium suorum racione priuilegiorum suorum Contra hec replicat predictus W quod ecclesia de Mixeburi per xlnumeral annos retro percepit omnes minutas decimas de dominico de Mixeburi sicut de vilenagio et quod canonici non debent esse immunes a solucione decimarum ratione priuilegiorum suorum contra hec obiciunt canonici interrupcionem si qua interuenit prescriptio Super hac causa sic arbitrati sumus a prestacione minutarum decimarum de dominico de Mixeburi canonicos absoluimus tanquam priuilegio munitos et magistro W perpetuum silentium imponimus quia prescriptionem xlnumeral annorum quam in replicacione sua proposuit non probauit Item W petit restitucionem decimarum de lana trecentarum ouium quas habuerunt canonici in pastura de Mixeburi de quibus non percepit nisi vnumeral uellera anno proximo preterito Contra hec respondendo dicit procurator canonicorum sicut prius item dicit de vnumeral uelleribus ouium perceptis quod ignorancia canonicorum soluta fuerunt Contra hec replicat predictus W sicut prius addens quod predicta uellera percepit Philippus capellanus suus per manum fratris Euerardi nomine decimarum In hac questione sic arbitrati sumus Quoniam probatum est magistrum W quinque uellera accepisse nomine decimarum et agit possessorio iudicamus per sentenciam illum esse restituendum sed quia causa proprietatis simul deducta [est] in iudicium cum causa possessionis et constat canonicos esse immunes a prestacione decimarum de nutrimentis animalium suorum absoluimus eos a prestacione decimarum de nutrimentis animalium suorum et magistro W perpetuum silencium imponimus Item petit pasturam communem tam in dominico et defensa de Mixeburi quam extra vinumeral bobus et duobus equis et ouibus suis et uaccis et porcis Ad hec respondet R procurator quod nullam communam debet habere in defensa uel dominico de Mixeburi Item dicit quod si aliquando talem communam habuerunt aliqui predecessorum ipsius W ex gratia dominorum sibi senescallorum habuerunt Contra hec replicat predictus W quod dictam pasturam habere debet ex mera libertate ecclesie de Mixeburi qua libertate usa est ecclesia per xlnumeral annos Super hac questione sic arbitrati sumus Quia magister W non probauit quod debeat habere pasturam in defensa absoluimus canonicos et perpetuum silentium magistro W imponimus iudicantes illum habere debere pasturam in dominico de Mixeburi extra defensam et in uilenagio vinumeral bobus et duobus equis et ouibus suis et uaccis et porcis Item petit W restitucionem decimarum bl[adi de tribus acris et dimidia] sitis infra limites ecclesie de Mixeburi r[espondet procurator quod] hec fuit consuetudo per rectores [de Mixeburi et de Fo]lewell quod si [] esse de blado de Fulewell sine lite posset persona de Fulewell asportare decimas de terris predictis et ita factum fuit de decimis illarum trium acrarum Contra hoc replicat predictus W quod nulla legitima inquisitione de predictis acris immo mota querela homines canonicorum nichilominus asportauerunt illas decimas quas ecclesia de Mixeburi pacifice possedit per xlnumeral annos et amplius Super hac questione sic arbitrati sumus Ad restitucionem decimarum de tribus acris et dimidia condempnamus canonicos salua questione proprietatis Hiis autem omnibus taliter a nobis sententiatis utraque pars expressum adhibuit consensum in vigilia beati Thome apostoli anno ab Incarnacione domini mccxvidate Hiis testibus Roberto priore et Simone canonico de Oseneya