Charter Document - 02963666
Charter Number: | 02963666 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Receipt |
Date: | 1220 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] Henricus Hosatus salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra me recepisse ab abbate [] omnem pecuniam quam michi aliquando debebant idem canonici occasione terre [mee in Uptone] et eos quietos clamaui in perpetuum pro me et heredibus meis de omni debito [] de eadem terra ita quod nec ego nec aliquis heredum meorum [] in perpetuum racione debiti dicte terre exigere poterimus salua nobis et heredibus meis annuatim in perpetuum dimidia marca argenti de redditu de eadem terra apud Oseneyam ad festum sancti Michaelis reddenda Acta sunt hec die Iouis proxima post octabas sancti Michaelis proximo sequentis post translationem sancti Thome martiris Cantuariensis apud Oseneyam Et in huius [] hiis testibus Willelmo filio Helie []