Charter Document - 02963627
Charter Number: | 02963627 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a [die sancti] Iohannis Baptiste in quindecim dies anno regni regis Henrici [filii regis] Iohannis uicesimo coram Thoma de Muletone [] inter Iohannem abbatem de Osen[eya] tenentem et Radulfum Palecoc et Agnetem uxorem eius de uno mesuagio cum pertinenciis in Stanes unde [placitum] warancie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Radulfus et Agnes recognouerunt totum predictum messuagium cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Osen[eya] [ut id] quod idem abbas habet ex dono ipsius Radulfi et Agnetis habend [] quietum ab omni seruicio seculari [] Et pro hac [recognicione] warancia fine et concordia [idem abbas recepit] predictos Radulfum et Agnetem in singulis be[neficiis que de ce]tero fient in ecclesia sua de Osen[eya] in perpetuum