Charter Document - 02963625

Charter Document - 02963625


Charter Number: 02963625
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1258
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus rector ecclesie de sancto Clemente Lincolniensis diocesis in Oxonia presbiter testis iuratus dixit se uidisse abbatem et canonicos monasterii de Osseneya eiusdem diocesis possedisse pacifice et quiete et continue ecclesiam de Stanes eiusdem diocesis per sexaginta annos et amplius et [hoc potest dicere quia] fuit oriundus de partibus illis et semper et continue moratus fuerit uel in parochia de Doninton contigua parochie dicte ecclesie de Stanes uel apud Oxoniam que non distat ab eadem parochia de Stanes ultra quatuordecim leucas in studio Non recordatur neque audiuit quod aliquis ordinarius uel aliquis alius siue regularis siue secularis clericus dictam ecclesiam habuerit uel tenuerit quoquo modo infra tempus predictum uel aliquam contencionem uel questionem super eadem ecclesia mouerit contra eos set eam sicut dictum est sine aliqua interrupcione ciuili uel naturali per tempus predictum continue possederunt Willelmus de Aspele parochianus de Esilburn Lincolniensis diocesis testis iuratus dixit quod cum ipse uicinus existat parochie de Stanes nulla alia parochia intermedia uidit quod abbas et conuentus monasterii de Osseneya habuerunt tenuerunt et possederunt quiete et pacifice ac continue et sine omni etiam interrupcione ecclesiam de Stanes eiusdem diocesis per sexaginta annos et amplius et pubplice se gesserunt tamquam dominos et rectores illius ecclesie tam in spiritualibus quam in temporalibus et etiam ab omnibus habiti sunt per tempus predictum domini et rectores tam parochianis quam uicinis ecclesie memorate nec recordatur neque audiuit neque uidit quod aliquis ordinarius uel aliquis alius sine regularis siue secularis clericus dictam ecclesiam habuerit uel tenuerit quoquo modo infra tempus uel aliquam contentionem uel questionem super eadem ecclesia mouerit contra eos sed eam sicut dictum est sine aliqua interrupcione ciuili uel naturali per tempus predictum continue possiderunt Henricus de la Graue parochianus de Stokes proximus et uicinus dicte parochie de Stanes nulla parochia intermedia testis iuratus dicit in omnibus et per omnia idem quod proximus Ricardus Attenasses parochianus ecclesie de Stanes testis iuratus dixit idem quod proximi adiciens quod uidit eos seu seruientes suos recipientes decimas et omnia alia iura ad dictam ecclesiam spectantia et aliquos de dictis canonicis per multos annos in ipsa ecclesia ministrantes Walterus filius Ricardi de Risendone parochianus ecclesie sancti Michaelis extra muros Oxonie testis iuratus dixit idem quod Willelmus de Aspele adiciens quod aliquando fuit seruiens in dicta parochia de Stanes per multos annos recordatur etiam quod per sexaginta quinque annos et amplius tenuit dictum monasterium ecclesiam supradictam cum in infancia sua litteras didicerit in ecclesia supradicta Robertus de Hertwelle cui ommissum fuit sacramentum propter reuerenciam domini sui comitis Glouernie cuius est seruiens sub fide sua tamen dixit quod per quinquaginta annos et amplius abbas de Oseneye et eiusdem loci conuentus possederunt ecclesiam de Stanes pacifice continue et sine aliqua interrupcione reddens causam sue reminiscencie quod oriundus est de partibus illis et de proxima uilla que uocatur Hertewelle duxit uxorem triginta duobus annis et amplius elapsis [] octauo In harum itaque attestacionum [] Et ego Thomas de sancto Germano [] notarius fideliter transcripsi nichil addens []

Source (click image below to view full size)