Charter Document - 02962573
| Charter Number: | 02962573 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Resignation |
| Date: | 1205 - 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [Christi fidelibus] Rogerus de Brai filius Willelmi de Brai salutem Nouerit uniuersitas uestra me spontanea uoluntate resignasse in manus domini G[odfridus] Couentrensis episcopi omne ius quod habebam in ecclesia de Senestan et sacramentum prestitisse quod nichil de cetero in eadem ecclesia michi uendicabo Huic resignacioni presentes fuerunt dominus Clement abbas Oseneye et Willelmo de Maisam eius canonicus Henricus et Michael domini episcopi capellani magister Walterus magister Thomas Iohannes camerarius Nicholaus frater eius et alii de familia domini episcopi clerici et laici quam plures Hec aput Huchint facta sunt ubi incontinenti post resignationem meam me presente et non contradicente dominus G[odfridus] Couentrensis episcopus Abbatem Osen in prefatam ecclesiam instituit Ne autem in posterum contra factum meum uenire possim presenti scripto et sigilli nostri apposicione hec testificor
