Charter Document - 02961809
Charter Number: | 02961809 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1227 - 1229 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Uenerabilibus in Cristo parentibus et amicis karissimis Ricardo abbati et conuentui de Oseneya Gregorius de Crescencio nepos bone memorie domini Gregorii de Crescencio sancti Theodori diaconi Cardinalis rector ecclesie sancti Petri de Eura salutem et sincere dileccionis affectum Sicut inter uos ex una parte et magistrum Contardum quondam procuratorem meum in Anglia olim extitit ordinatum transcriptum conuencionis super firma ecclesie mee sancti Petri presentibus duxi de uerbo ad uerbum litteris inserendum uobisque per manus Nicholay Deutesalue Ettonis de Crasso Bartholomei Bonisati Petri Iohannis Mancini procuratorum meorum uel eorum alterius cum aliis litteris meis patentibus super procuratorem ipsis facta confectis tradendum et in testimonium assignate ipsis uel alicui eorum nomine meo instantis anni pecunie retinendum quod transcriptum per omnia sic se habet [] Ut autem huic transcripto a uobis adhiberi plena fides ipsum sigilli nostri duximus munimine roborandum
Markups
Names Markup:
Uenerabilibus in Cristo parentibus et amicis karissimis Ricardo abbati et conuentui de Oseneya Gregorius de Crescencio nepos bone memorie domini Gregorii de Crescencio sancti Theodori diaconi Cardinalis rector ecclesie sancti Petri de Eura salutem et sincere dileccionis affectum Sicut inter uos ex una parte et magistrum Contardum quondam procuratorem meum in Anglia olim extitit ordinatum transcriptum conuencionis super firma ecclesie mee sancti Petri presentibus duxi de uerbo ad uerbum litteris inserendum uobisque per manus Nicholay Deutesalue Ettonis de Crasso Bartholomei Bonisati Petri Iohannis Mancini procuratorum meorum uel eorum alterius cum aliis litteris meis patentibus super procuratorem ipsis facta confectis tradendum et in testimonium assignate ipsis uel alicui eorum nomine meo instantis anni pecunie retinendum quod transcriptum per omnia sic se habet []embed Ut autem huic transcripto a uobis adhiberi plena fides ipsum sigilli nostri duximus munimine roborandum