Charter Document - 02960915
Charter Number: | 02960915 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est amicabilis composicio facta inter religiosos uiros dominum Ricardum abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et fratrem Iohannem priorem et conuentum de Chetwode ex altera uidelicet quod cum mota esset contentio inter dictas partes super minutis decimis prouenientibus de grangia dictorum abbatis et conuentus apud Paruam Bartonam sita in parochia ecclesie eiusdem loci quas dicti prior et conuentus iure parochiali nomine ecclesie de Bartone ad se spectare dicebant ac idem abbas et conuentus parati essent per priuilegia sua ostendere se esse immunes a prestacione minutarum decimarum tandem pro bono pacis et fauore religionis concesserunt dicti abbas et conuentus pro se et successoribus suis in perpetuum dictis priori et conuentui et eorum successoribus septem solidos annuos apud Bartone ad duos terminos anni persoluendos scilicet ad festum sancti Michaelis tres solidos et sex denarios et ad festum beate Marie in Marcio tres solidos et sex denarios et hoc quamdiu dicti abbas et conuentus terras et tenementa de dicta Bartona in manu sua tenuerint Et si forte contingat dictos abbatem et conuentum dictas terras et tenementa alienare possessor eorundem qui pro tempore fuerit tam decimas minutas quam magnas inde prouenientes in posterum dicte ecclesie plenarie soluere tenetur Dicti autem prior et conuentus pro se et successoribus suis dictis abbati et conuentui et eorundem successoribus in perpetuum remiserunt et dimiserunt omnem actionem et exactionem seu querelam eisdem priori et conuentui uel eorundem successoribus racione dictarum minutarum decimarum competentem uel competituram In cuius rei testimonium huic scripto per modum cirographi confecto partes supradicte una cum uenerabilis uiri domini archidiaconi Buck loci supradicti ordinarii signa sua alternatim apposuerunt Data Oxonie dominica qua cantatur [] misericordia domini anno domini mcclx sexto
Markups
Names Markup:
Hec est amicabilis composicio facta inter religiosos uiros dominum Ricardum abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et fratrem Iohannem priorem et conuentum de Chetwode ex altera uidelicet quod cum mota esset contentio inter dictas partes super minutis decimis prouenientibus de grangia dictorum abbatis et conuentus apud Paruam Bartonam sita in parochia ecclesie eiusdem loci quas dicti prior et conuentus iure parochiali nomine ecclesie de Bartone ad se spectare dicebant ac idem abbas et conuentus parati essent per priuilegia sua ostendere se esse immunes a prestacione minutarum decimarum tandem pro bono pacis et fauore religionis concesserunt dicti abbas et conuentus pro se et successoribus suis in perpetuum dictis priori et conuentui et eorum successoribus septem solidos annuos apud Bartone ad duos terminos anni persoluendos scilicet ad festum sancti Michaelis tres solidos et sex denarios et ad festum beate Marie in Marcio tres solidos et sex denarios et hoc quamdiu dicti abbas et conuentus terras et tenementa de dicta Bartona in manu sua tenuerint Et si forte contingat dictos abbatem et conuentum dictas terras et tenementa alienare possessor eorundem qui pro tempore fuerit tam decimas minutas quam magnas inde prouenientes in posterum dicte ecclesie plenarie soluere tenetur Dicti autem prior et conuentus pro se et successoribus suis dictis abbati et conuentui et eorundem successoribus in perpetuum remiserunt et dimiserunt omnem actionem et exactionem seu querelam eisdem priori et conuentui uel eorundem successoribus racione dictarum minutarum decimarum competentem uel competituram In cuius rei testimonium huic scripto per modum cirographi confecto partes supradicte una cum uenerabilis uiri domini archidiaconi Buck loci supradicti ordinarii signa sua alternatim apposuerunt Data Oxonielocation dominica qua cantatur [] misericordia domini anno domini mcclx sextodate