Charter Document - 02960891
Charter Number: | 02960891 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1269 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norh[am]t a die sancti Iohannis Baptiste in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quinquagesimo tercio coram Ricardo de Middeltone Ada de Greynuil et Thoma Triuet iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum abbatem de Oseneya querentem et Walterum Lefeye et Ysabellam vxorem eius impedientes de uno mesuagio et tribus uirgatis terre cum pertinenciis in Estrop vnde placitum warancie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Walterus et Ysabella recognouerunt predictum tenementum cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue sancte Marie de Oseneya vt illud quod idem abbas habet de dono predictorum Walteri et Ysabelle et similiter iidem Walterus et Ysabella concesserunt eidem abbati quicquid eidem Ysabelle accidere poterit de hereditate ipsius Ysabelle in predicta uilla habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predictis Waltero et Ysabella et heredibus ipsius Ysabelle in liberam et perpetuam elemosinam in perpetuum reddendo inde annuatim per annum unum clauum gariofili ad Pascha pro omni seruicio secta curie consuetudine et exaccione ad predictos Walterum et Isabellam et heredes ipsius Isabelle pertinente et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predictis Waltero et Isabella et heredibus ipsius Ysabelle omnia alia seruicia que ad predictum tenementum pertinent Et predicti Walterus et Ysabella [] Et pro hac recognicione [] idem abbas recepit predictos Walterum et Ysabellam et heredes ipsius Ysabelle in singulis beneficiis et oracionibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta in perpetuum