Charter Document - 02960889

Charter Document - 02960889


Charter Number: 02960889
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1275
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino Animarum anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tercio coram magistro Rogero de Seyton magistro Ricardo de Stanes Iohanne de Cobbeham magistro Radulfo de Freyngham Thoma Welonde et Iohanne Louetoft iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum abbatem Oseneye querentem per Robertum Spret positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Radulfum Bulge de Purstone seniorem de hoc quod idem Radulfus acquietaret ipsum de seruicio quod Henricus de Hintone ab eo exigit de libero tenemento suo quod de predicto Radulfo tenet in Estrop scilicet de vna carucata terre cum pertinenciis et unde idem abbas questus fuit quod pro defectu ipsius Radulfi distringebatur quod redderet ei per annum duodecim solidos pro predicto tenemento et unde idem Radulfus qui medius est inter eos ipsum acquietare debet Et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Radulfus recognouit et concessit pro se et heredibus suis quod ipsi de cetero acquietabunt et defendent predictum abbatem et successores suos uersus predictum Henricum et heredes suos de predicto seruicio in perpetuum Et preterea idem Radulfus concessit predicto abbati et ecclesie sue de Oseneya predictum tenementum cum pertinenciis habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Radulfo et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam in perpetuum reddendo inde annuatim per annum duos solidos et decem denarios ad duos terminos scilicet medietatem ad festum beate Marie in Marcio et alteram medietatem ad festum sancti Michaelis pro omni seruicio consuetudine et exaccione Et predictus Radulfus [] Et pro hac recognicione concessione warancia acquietancia defensione fine et concordia idem abbas remisit et quieta clamauit de se predicto Radulfo omnia dampna que dicebat se habuisse occasione predicte districcionis in perpetuum

Source (click image below to view full size)