Charter Document - 02960884
Charter Number: | 02960884 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conuencio facta inter dominum Ricardum abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et Willelmum de Stratford ex altera scilicet quod idem canonici concesserunt eidem Willelmo et heredibus eius ad feodi firmam quatuor selliones terre apud Stratford quos habuerunt ex dono Rogeri le Frankelein qui iacent in longum de Buggeldestreet et extendunt se de curia eiusdem Rogeri usque in aquam de Use tenend et habend eidem Willelmo et heredibus in perpetuum pro sexdecim denariis annuatim reddendis in duobus anni termini apud Fulewelle ipsis canonicis uel custodi eiusdem loci scilicet ad Annunciacionem sancte Marie octo denarios [et ad festum sancti Michaelis octo denarios] pro omni seruicio salua eisdem canonicis vna placia triginta pedum in longitudine illorum quatuor sellionum ad capita eorum uersus curiam dicti Rogeri et quicquit est ex transuerso eorundem infra eandem longitudinem ad faciendum sibi unam grangiam in eodem loco et ipsi canonici nullum tenentem ibi ponent nisi seruientes proprios ad negocia sua agenda cum necesse fuerit Et si contigerit quod idem Willelmus uel heredes sui in solucione alicuius termini defecerint quociens hoc euenerit dabunt ipsis canonicis duos solidos de pena et ipsi canonici habebunt liberum introitum et exitum ad eandem placiam ad omnia negocia sua in eodem loco exercenda Et si Willelmus terram suam inter illos selliones et Buggilderode augmentauerit ipsi canonici dilitabunt similiter placiam suam uersus Buggilderode secundum quod pertinebit ad eandem placiam Hanc autem conuencionem firmiter et fideliter tenend ipse Willelmus affidauit Acta sunt hec apud Oseneyam die sancti Ambrosii anno incarnacionis domini mccxx sexto In cuius [] hiis testibus Simone priore sancte Frideswide Radulfo persona de Stratford et aliis
Markups
Names Markup:
Hec est conuencio facta inter dominum Ricardum abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et Willelmum de Stratford ex altera scilicet quod idem canonici concesserunt eidem Willelmo et heredibus eius ad feodi firmam quatuor selliones terre apud Stratford quos habuerunt ex dono Rogeri le Frankelein qui iacent in longum de Buggeldestreet et extendunt se de curia eiusdem Rogeri usque in aquam de Use tenend et habend eidem Willelmo et heredibus in perpetuum pro sexdecim denariis annuatim reddendis in duobus anni termini apud Fulewelle ipsis canonicis uel custodi eiusdem loci scilicet ad Annunciacionem sancte Marie octo denarios [et ad festum sancti Michaelis octo denarios] pro omni seruicio salua eisdem canonicis vna placia triginta pedum in longitudine illorum quatuor sellionum ad capita eorum uersus curiam dicti Rogeri et quicquit est ex transuerso eorundem infra eandem longitudinem ad faciendum sibi unam grangiam in eodem loco et ipsi canonici nullum tenentem ibi ponent nisi seruientes proprios ad negocia sua agenda cum necesse fuerit Et si contigerit quod idem Willelmus uel heredes sui in solucione alicuius termini defecerint quociens hoc euenerit dabunt ipsis canonicis duos solidos de pena et ipsi canonici habebunt liberum introitum et exitum ad eandem placiam ad omnia negocia sua in eodem loco exercenda Et si Willelmus terram suam inter illos selliones et Buggilderode augmentauerit ipsi canonici dilitabunt similiter placiam suam uersus Buggilderode secundum quod pertinebit ad eandem placiam Hanc autem conuencionem firmiter et fideliter tenend ipse Willelmus affidauit Acta sunt hec apud Oseneyamlocation die sancti Ambrosii anno incarnacionis domini mccxx sextodate In cuius [] hiis testibus Simone priore sancte Frideswide Radulfo persona de Stratford et aliis