Charter Document - 02960809
Charter Number: | 02960809 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Purcel dicit quod abbas et conuentus de Oseneye fuerunt in possessione duarum parcium decimarum maiorum scilicet garbarum de antiquo dominico curie de Eure Requisitus a quo tempore dicit quod post guerram que fuit inter Iohannem regem et Lodowicum Requisitus de rectore qui tunc temporis fuit dicit quod Robertus de Burnham tunc fuit rector ecclesie de Euere Requisitus utrum ante tempus dicti rectoris fuissent dicti abbas et conuentus in possessione dictarum decimarum dicit quod scit per hoc quod ipsemet collegit eas per tres annos uel amplius nomine eorum et ad mandatum et preceptum eorum quia eo tempore fuit seruiens eorum Requisitus quis erat rector ecclesie de Eure eo tempore et anno quo primo collegit dictas decimas dicit quod dictus Robertus de Burnham Dicit eciam quod tempore Gregorii de Cresencia qui immediate dicto Roberto in eadem ecclesia successit dictas decimas semel collegit ad minus Requisitus utrum tempore pacis collegit dictas decimas dicit quod sic Requisitus ubi dictas decimas reposuerat annis quibus collegit dicit quod in orreo Willelmi le Paum[er] in predicta uilla de Euera Requisitus utrum de tali dominico cum Eure seminato perceperit dictas decimas et collegerit nomine dictorum abbatis et conuentus dicit quod sic Dicit eciam quod habuit quendam socium in colleccione decimarum nomine Rogerum clericum qui postea fuit canonicus apud Dorkecestriam Iacobus Bi Westone iuratus dicit quod abbas et conuentus de Oseneya perceperunt duas partes decimarum scilicet garbarum proueniencium de antiquo dominico curie de Euere in uita Roberti de Burnham rectoris ecclesie de Euere per duos annos ultimos uite sue Requisitus utrum post guerram Lodowici uel ante dicit quod post et tempore pacis Dicit eciam quod quidam clericus Rogerus nomine predictas decimas collegit nomine abbatis et conuentus et apud Willelmum le Paumer easdem reposuit Requisitus utrum uiderit Henricum Purcel predictas decimas colligere dicit quod non recolit Dicit eciam quod proximo anno post mortem dicti Roberti scilicet tempore Gregorii de Cresencia qui immediate predicto Roberto in eadem ecclesia successit dictas decimas perceperunt dicti abbas et conuentus Requisitus utrum de toto dominico tunc seminato percepissent duas partes decimarum dicit quod nescit Willelmus filius Helie iuratus concordat cum proximo iurato super percepcione et possessione duarum parcium decimarum scilicet garbarum proueniencium de antiquo dominico curie de Euere Concordat etiam de tempore et loco reposicionis et de Rogero clerico colligente adiciens quod uidit ibi aliquando Henricum Purcel quem Rogerus induxit et instruxit in colleccione decimarum facienda Thomas filius Willelmi concordat cum proximo iurato adiciens quod uidit R de Burnham rectorem ecclesie de Euere et nescit utrum esset aliqua cultura in dicto dominico de qua decimas non perciperent Produxerunt abbas et conuentus duo instrumenta ad probandum possessionem uidelicet cartam magistri R de Burnham et cartam procuratoris Gregorii de Cresencia qui in eadem ecclesia immediate successit eidem et datus est partibus in crastino Octabarum sancti Hillarii si non sit dies feriatus et si sit dies feriatus sequenti die ad pronunciandum si liqueat Willelmus filius Helie iuratus et examinatus dicit quod terra que uocatur Iuilond est de antiquo dominico sed est in illa terra una pars que uocatur Maldisgraue de qua nescit utrum abbas et conuentus percepissent decimas et dicit quod non est de antiquo dominico ut audiuit Item dicit quod Medeforlong et Stanhulle sunt [de] antiquo dominico Item dicit quod le Hay est de antiquo dominico Willelmus filius Andree iuratus et examinatus concordat cum proximo iurato Iohannes le Leper iuratus et examinatus dicit quod tota terra que dicitur Iuilond fuit aliorum ut audiuit et concordat cum aliis de aliis culturis Willelmus Semon iuratus et examinatus dicit quod decem acre que iacent in le Hay fuerunt aliorum Dicit etiam quod pater magistri Iacobi habuit quinque acras in illa terra que uocatur Iuilon et dicit quod audiuit quod Ycho Walensis et alii tenuerunt unam uirgatam terre in illa terra que uocatur Iuilond et concordat cum aliis et de aliis culturis Willelmus filius Radulfi iuratus et examinatus dicit quod illa pars terre de Yuilond que dicitur Maldesgraue et Hagdelstate est de nouo dominico reliqua autem pars de antiquo et concordat cum aliis et de aliis culturis Iacob del West iuratus et examinatus concordat in omnibus sed nescit utrum terra quam Ycho Walensis scilicet unam uirgatam in Iuilond tenebat esset de antiquo dominico uel de nouo Willelmus filius Helie de villa iuratus et examinatus dicit quod non recolit utrum decem acre que iacent in le Hay essent de antiquo dominico uel non et concordat cum proximo iurato in aliis []