Charter Document - 02960808

Charter Document - 02960808


Charter Number: 02960808
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus [] Gundardus procurator Gregorii nepotis uenerabilis patris domini Gregorii de Cressencio sancti Theodori diaconi cardinalis rectoris ecclesie sancti Petri de Eura salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod cum due partes decimacionum de dominico de Eura ad ecclesiam sancti Georgii que sita est in Castello Oxon de iure pertineant abbas et conuentus Oseneye earundem decimacionum possessione plene et pacifice gaudentes easdem tamquam personale beneficium domino meo Gregorio rectori prefate ecclesie in uita sua concesserint tenend de eis ad firmam pro una marca singulis annis apud Euram ad festum sancti Michahelis eisdem canonicis soluenda per manus procuratoris ipsius Gregorii quicumque pro tempore fuerit Cum autem predictas decimas idem Gregorius percipere desierit uel a prefate marce solucione per annum cessauerit dicti abbas et conuentus tamquam ius suum et possessionem statim easdem decimas sine contradiccione recipient In cuius rei testimonium presentes litteras exinde feci sigillorum magistri Herding domini pape subdiaconi clerici domini legati et mei munimine roboratas Actum est hoc apud Nouum Templum Londoniarum in presencia domini legati Pandulfi dei gracia Norwicensis electi et domini pape camerarii anno Incarnacionis domini mccxxi Kal[ende] Decembris presentibus magistro Herding magistro Petro de Alatro Landon et Duraguerra clericis domini legati Iohanne de Oseneya canonico sancti Pauli London Elia de Poterna Radulfo de Lamburne similiter canonicis sancti Pauli

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus [] Gundardus procurator Gregorii nepotis uenerabilis patris domini Gregorii de Cressencio sancti Theodori diaconi cardinalis rectoris ecclesie sancti Petri de Eura salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod cum due partes decimacionum de dominico de Eura ad ecclesiam sancti Georgii que sita est in Castello Oxon de iure pertineant abbas et conuentus Oseneye earundem decimacionum possessione plene et pacifice gaudentes easdem tamquam personale beneficium domino meo Gregorio rectori prefate ecclesie in uita sua concesserint tenend de eis ad firmam pro una marca singulis annis apud Euram ad festum sancti Michahelis eisdem canonicis soluenda per manus procuratoris ipsius Gregorii quicumque pro tempore fuerit Cum autem predictas decimas idem Gregorius percipere desierit uel a prefate marce solucione per annum cessauerit dicti abbas et conuentus tamquam ius suum et possessionem statim easdem decimas sine contradiccione recipient In cuius rei testimonium presentes litteras exinde feci sigillorum magistri Herding domini pape subdiaconi clerici domini legati et mei munimine roboratas Actum est hoc apud Nouum Templum Londoniarumlocation in presencia domini legati Pandulfi dei gracia Norwicensis electi et domini pape camerarii anno Incarnacionis domini mccxxi Kal[ende] Decembrisdate presentibus magistro Herding magistro Petro de Alatro Landon et Duraguerra clericis domini legati Iohanne de Oseneya canonico sancti Pauli London Elia de Poterna Radulfo de Lamburne similiter canonicis sancti Pauli