Charter Document - 02960751
Charter Number: | 02960751 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1240 - 1241 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Neuport Paynel a die sancti Hillarii in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis uicesimo quinto coram Rawn[ulpho] abbate de Rames[ia] Willelmo de Ebor[aco] preposito Beuerl Rogero de Tuikebi et Giliberto de Preston iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis tunc ibi presentibus fidelibus inter Iohannem abbatem de Oseneya querentem per Petrum de Sibeford positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Ricardum de Gardino de Doddeford impedientem de dimidia hida terre cum pertinenciis in Doddeford Boycote et Stow Unde placitum warancie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Ricardus recogn[ouit] predictam dimidiam hidam terre cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue predicte ut illam quam idem abbas et ecclesia predicta habent de dono ipsius Ricardi habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Ricardo et heredibus suis in liberam et perpetuam elemosinam faciendo inde capitalibus dominis feudi illius pro predicto Ricardo heredibus suis forinsecum seruicium quantum pertinet ad tantam terram de eodem feudo in eadem uilla pro omni seculari seruicio et exaccione Et idem Ricardus [] Et idem abbas recepit predictum Ricardum et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que de cetero fient in predicta ecclesia in perpetuum