Charter Document - 02960745

Charter Document - 02960745


Charter Number: 02960745
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1225 - 1226
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum [] quod cum abbas et conuentus Oseneye peterent decimas feni et denar[ium] sancti Petri ab hominibus de Boycote racione iuris parochialis quod habere se dicebant abbas uero et conuentus Cirencestrie racione proprietatis et possessionis in decimis et iuris sui in denario sancti Petri que habere se asserebant sese in hac parte opposuissent tandem inter partes litis laborem et expensarum grauamen sicut decet declinare cupientes ita conuenit quod medietas dictarum rerum petitarum penes abbatem et conuentum de Oseneya et alia medietas penes abbatem et conuentum de Cirencestria de cetero residebit saluo dictis abbati et conuentui de Cirencestria iure suo per omnia salua etiam possessione sua et suorum immunitate priuilegiorum si forte aliquibus temporibus terram suam in uilla de Boycote propriis sumptibus uelint excolere ita ut ius et possessio abbatis et conuentus de Oseneya in dictis rebus permaneant illibata Et ut []

Source (click image below to view full size)