Charter Document - 02960738
Charter Number: | 02960738 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1267 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm a die sancti Martini in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quinquagesimo secundo coram Gilberto de Preston [] inter Ricardum abbatem de Oseneye querentem per Robertum Spreth positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Andream Moriz inpedientem per Gilbertum de Morton positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de duabus carucatis terre cum pert[inentiis] in Stowe et Langeport unde placitum warrancie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Andreas recognouit predictam terram cum pert[inentiis] ut in dominicis capitali mesuagio homagiis seruiciis liberorum hominum uillenagiis cum uillanis uillenagia illa tenentibus et omnibus eorum sequelis wardis releuiis et escaetis boscis pratis pasturis uiuariis et omnibus aliis rebus ad predictam terram pertinentibus esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneye ut illam quam idem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Andree habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Andrea et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari seruicio et exaccione in perpetuum Et predictus Andreas et heredes sui warrantizabunt [] in perpetuum Et idem abbas concessit pro se et successoribus suis et ecclesia sua predicta quod ipsi de cetero reddent singulis annis predicto Andree tota uita ipsius Andree duas marcas argenti et duodecim quarteria auene ad quatuor terminos scilicet ad Natale domini tria quarteria auene ad Pascha unam marcam et tria quarteria auene ad Natiuitatem sancti Iohannis Baptiste tria quarteria auene et ad festum sancti Michaelis unam marcam et tria quarteria auene et quod inuenient ei tota uita sua hospicium decens infra abbathiam de Oseneye et singulis diebus corredia duorum canonicorum unius liberi seruientis et unius garcionis scilicet duos panes qui uocantur magne michie unam bisam micchiam unam salam micchiam et unum grossum panem duas lagenas de meliori ceruisia unam lagenam de secunda ceruisia et unam lagenam de tercia ceruisia et de coquina sicut duo canonici unus liber seruiens et unus garcifer de stabulo abbatis percipiunt Et quod inuenient ei singulis annis sex carucatas busce sex quarteria carbonis tres carectatas de stramine quatuor carectatas feni unam petram de cepo et quatuor caseos precii duodecim denariorum Et post mortem ipsius Andree idem abbas et successores sui et ecclesia sua predicta erunt quieti de solucione predictorum denariorum auene et predicte inuencionis in perpetuum