Charter Document - 02960737
Charter Number: | 02960737 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1267 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Andreas Moriz de Langeport pro salute mea et antecessorum meorum dedi [] deo et ecclesie sancte Marie de Osen[eye] [] ubi corpus meum sepeliendum deuoui duas carucatas terre arabilis in campis de Langeport et de Stowa cum capitali curia mea et cum gardinis viuariis boscis pratis pascuis et pasturis meis et cum homagiis et seruiciis wardis releuiis auxiliis et escaetis liberorum tenencium meorum et omnes natiuos cum catellis eorum et sequelis cum seruiciis et auxiliis eorundem et quicquid in predictis villis aut campis habui uel michi seu heredibus meis aliquo iure accidere potuit uel poterit in perpetuum tenend et habend dictis ecclesie et canonicis et eorum successoribus in puram et perpetuam elemosinam Et ego [] Pro hac autem donacione et concessione prefati canonici de bonis ecclesie sue me et heredes meos et terras meas et omnia bona mea Iudeis obligata de eorum graui manu de octoginta et duabus libris argenti acquietauerunt et insuper michi victualia sicuti duobus canonicis ad totam uitam meam et duobus michi seruientibus necessaria quantum ad esculenta et poculenta benigne susceperunt Volens igitur hanc meam donacionem []