Charter Document - 02960732

Charter Document - 02960732


Charter Number: 02960732
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1226
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm a die Purificationis beate Marie in tres septimanas anno r[egni] r[egis] Henrici filii regis Iohannis decimo coram Martino de Pateshill [] inter Ricardum abbatem de Oseneia et Radulfum de Langeport et Iohannem filium Mauricii querentes et Radulfum Harang deforciantem de communa pasture in Stowe et Langeport unde predicti abbas Rad[ulfum] de Langeport et Iohannes questi fuerunt quod predictus Radulfus Harang iniuste occupauit predictam pasturam in predictis uillis desicut predicti abbas et Rad[ulfum] de Langeport et Iohannes nullam communam habuerunt in terra ipsius Radulfi Harang nec idem Radulfus seruicium eis fecit quare communam habere debuit et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti abbas Radulfus de Langeport et Iohannes recognouerunt et concesserunt eidem Radulfo Harang et heredibus suis ad opus hominum suorum de Chackemore communam pasture per totam predictam terram in uillis de Stowe et de Langeport excepta quadam parte de predicta pastura que remanet ipsis abbati et successoribus suis et Radulfo de Langeport et Iohanni et heredibus ipsorum quiete sine communa quam idem Rad[ulfum] Harang uel heredes sui ad opus hominum suorum de Chackemore in ea habere debeant infra diuisas subscriptas scilicet sicut regia via que vocatur Kingestrete tendit de villa de Langeport usque ad regiam viam que vocatur Buggilderode et sicut eadem via que vocatur Buggilderode tendit usque ad pontem de Boicote et de eodem ponte per cursum riuuli descendentis usque ad riuulum currentem de molendino de Stowe et per eundem riuulum usque ad predictum molendinum de Stowe et de predicto molendino sicut via tendit ad Langeport usque ad predictam regiam viam que vocatur Kingestrete salua tamen eidem Radulfo Harang et heredibus suis ad opus hominum suorum de Chackemore communa pasture in communi campo de Westleg qui est infra predictas diuisas singulis annis scilicet quando campus ille iacet ad warectum uel incultus a quindecim diebus post festum sancti Michaelis usque ad Natale domini sine warda facienda Et pro hac recognicione concessione fine et concordia predictus Radulfus Harang concessit pro se et heredibus suis ipsi abbati et successoribus suis et Radulfo de Langeport et Iohanni et heredibus ipsorum communam pasture in erra sua de Chackemore et de Radecliue ad aueria sua et hominum suorum de Stowe et Langeport scilicet quando terre iacent ad warectum uel inculte et in stipulis et in pratis postquam blada et fena fuerint asportata ubique nisi in dominico ipsius Radulfi et heredum suorum ita scilicet quod quando homines predicti Radulfi Harang de Chackemore et de Radecliue apposuerint aueria sua in stipulis et pratis post blada et fena asportata tunc bene licebit hominibus ipsius abbatis et successorum suorum et hominibus ipsorum Radulfi de Langeport et Iohannis et heredum ipsorum apponere aueria sua et non prius Et eodem modo quando homines ipsius abbatis et successorum suorum et homines ipsorum Radulfi de Langeport et Iohannis et heredum ipsorum de Stowe et de Langeport apposuerint aueria sua in stipulis et pratis post blada et fena asportata tunc bene licebit hominibus predicti Radulfi Harang et heredum suorum de Chackemore apponere aueria sua et non prius Et si aliquod dampnum per aueria alicuius eorum in bladis uel pratis factum fuerit per visum legalium hominum et secundum consuetudinem villarum illud dampnum hinc inde emendetur Et sciendum quod quicquid concessum est hominibus ipsius abbatis et predictorum Radulfi de Langeport et Iohannis de predicta pastura in predictis stipulis et pratis concessum est eidem abbati et successoribus suis et predictis Radulfo de Langeport et Iohanni et eorum heredibus de aueriis suis propriis Et bene licebit hominibus predicti Radulfi Harang et heredum suorum de Chackemore et de Radecliue et hominibus ipsius abbatis et successorum suorum et hominibus ipsorum Radulfi de Langeport et Iohannis et heredum suorum de Stowe et Langeport facere hechinges super warectum suum ubicumque uoluerit ita quod nullus eorum impediatur quin liberum possit habere ingressum et egressum ad pasturam suam secundum quod predictum est et secundum consuetudinem regni

Source (click image below to view full size)