Charter Document - 02960682

Charter Document - 02960682


Charter Number: 02960682
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1281
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Assisa coram Thoma de Weyland et sociis suis iustici[ariis] domini regis apud Westmonasterium a die Pasce in tres septimanas anno regni regis Edwardi filii regis Henrici nono Abbas de Oseneya Rogerus de Balescot Robertus de la Funtaygne et Willelmus Blau[n]chard summoniti fuerunt ad respondendum Waltero de Upton de placito quare ceperunt quoddam iumentum ipsius Walteri et illud iniuste detinuerunt contra uadium et plegium [] Et abbas uenit et respondet pro se et omnibus aliis et bene cognoscit quod cepit predictum iumentum et iuste dicit enim quod predictus Walterus tenet de eo quinque uirgatas terre cum pertinenciis in Uptone per homagium et seruicium militare et octo solidos annuos eidem abbati soluendos et faciendo sectam ad curiam ipsius abbatis in Uptone de tribus septimanis in tres septimanas Et quia predicta seruicia ei aretro fuerunt cepit ipse predictum iumentum Et Walterus bene cognoscit quod ipse tenet predicta tenementa in Uptone de predicto abbate per predicta seruicia et paratus est ei ea facere Et pro hac [] idem abbas remittit ei returnum iumenti []

Source (click image below to view full size)