Charter Document - 02960667

Charter Document - 02960667


Charter Number: 02960667
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1238
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis uicesimo secundo coram Roberto de Lexinton Willelmo de Ebor[aco] Ada filio Willelmi et Willelmo de Culewurth iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Iohannem abbatem de Oseneya querentem per Willelmum Lireban positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Henricum Huse impedientem per Rogerum de Wyk positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de feodo unius militis cum pertinenciis in Uptone unde placitum warancie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Henricus recognouit totum predictum feodum cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya ut illud quod idem abbas et ecclesia sua predicta habent de dono predicti Henrici habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte de predicto Henrico et heredibus in liberam et perpetuam elemosinam in perpetuum reddendo inde annuatim quinque solidos sterlingorum ad festum sancti Michaelis ubi prius reddere solebat sex solidos et octo denarios pro omni seruicio saluo forinseco seruicio quod ad feodum illud pertinet Et predictus Henricus [] Et idem abbas recepit predictum Henricum et heredes suos in singulis beneficiis et oracionibus que de cetero fient in ecclesia sua de Oseneya in perpetuum

Source (click image below to view full size)