Charter Document - 02960654
Charter Number: | 02960654 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod Ricardus de Appeltre abbas Oseneye detulit breue noue disseisine coram domino Philippo Marmiun et domino Egidio de Ardinthon iusticiariis domini regis apud Wycumbe anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xliiii die scilicet Iouis ante Purificacionem beate Marie super eo quod Willelmus de Monte Canuto disseisiuit dictum abbatem de uno mesuagio cum pertinenciis in Hertwelle et octo acris terre quas Robertus de la Linche ten[et] Iurata venit et dixit quod cum dictus abbas feofatus esset a quodam Sauarico de Clouile de predictis mesuagio et acris et eciam de Roberto de la Linche et catallis suis et stetisset in pacifica seisina ab exaltatione sancte crucis usque ad Pur[ificacionem] eodem anno scilicet anno regni regis predicti xl Willelmus de Monte Canuto iniuste et sine iudicio dictum abbatem disseis[iuit] Et insuper per graues districciones cartam per quam abbas feofatus fuit ab eo extorsit et eandem cartam cancellauit Unde abbas recuperauit seisinam suam et dictus Willelmus in misericordia Carta uero cancellata penes iusticiarios remansit Huius rei testes sunt qui in assisa fuerunt [] Galfridus Neyrnut miles Robertus de Hertwelle []
Markups
Names Markup:
Memorandum quod Ricardus de Appeltre abbas Oseneye detulit breue noue disseisine coram domino Philippo Marmiun et domino Egidio de Ardinthon iusticiariis domini regis apud Wycumbelocation anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xliiii die scilicet Iouis ante Purificacionem beate Mariedate super eo quod Willelmus de Monte Canuto disseisiuit dictum abbatem de uno mesuagio cum pertinenciis in Hertwelle et octo acris terre quas Robertus de la Linche ten[et] Iurata venit et dixit quod cum dictus abbas feofatus esset a quodam Sauarico de Clouile de predictis mesuagio et acris et eciam de Roberto de la Linche et catallis suis et stetisset in pacifica seisina ab exaltatione sancte crucis usque ad Pur[ificacionem] eodem anno scilicet anno regni regis predicti xldate Willelmus de Monte Canuto iniuste et sine iudicio dictum abbatem disseis[iuit] Et insuper per graues districciones cartam per quam abbas feofatus fuit ab eo extorsit et eandem cartam cancellauit Unde abbas recuperauit seisinam suam et dictus Willelmus in misericordia Carta uero cancellata penes iusticiarios remansit Huius rei testes sunt qui in assisa fuerunt [] Galfridus Neyrnut miles Robertus de Hertwelle []