Charter Document - 02960628
Charter Number: | 02960628 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1256 - 1257 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant [] quod ego Gilebertus de Braci dedi [] deo et ecclesie sancte Marie de Osen[eya] [] quandam partem gardini mei in liberam puram et perpetuam elemosinam scilicet ut linialiter possint construere et possidere quandam domum a coquina dictorum canonicorum usque ad cimiterium de Stone Et concessi dictis canonicis quod coquina eorum et cellaria et soleria eorum que sita sunt iuxta curiam meam de Stone stent in perpetuum sicuti stant scilicet propius curiam meam quam grangia dictorum canonicorum sine aliqua contradiccione mei uel heredum meorum in perpetuum Facta fuit hec scriptura apud Stone anno regni regis Henrici filii Iohannis quadragesimo primo