Charter Document - 02960623
Charter Number: | 02960623 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1186 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium die ueneris proxima post Inuencionem sancte crucis anno regni regis Henrici secundi xxxii coram G Eliensi et I Noruicensi episcopis et Rannulpho de Glanuille iustic[iariis] domini regis et Ricardo thesaurario domini regis et Iocelino Cicestrensi archidiacono et Roberto de Inglesham et Thoma de Husseburne et Hugone Bardulf et Alano de Furnellis et Michaele Belet et Roberto de Witefeud et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter abbatem et canonicos de Osen[eya] et Gilebertum de Braci de aduocacione ecclesie de Stanes unde recognicio summonita fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus Gilebertus quietam clamauit predictis abbati et canonicis predictam aduocacionem prefate ecclesie de se et heredibus suis [et preterea dedit eis in puram et perpetuam elemosinam unam hidam terre in eadem uilla tenenda de se et heredibus suis per regale seruicium quod ad terram illam pertinet]
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasteriumlocation die ueneris proxima post Inuencionem sancte crucis anno regni regis Henrici secundi xxxiidate coram G Eliensi et I Noruicensi episcopis et Rannulpho de Glanuille iustic[iariis] domini regis et Ricardo thesaurario domini regis et Iocelino Cicestrensi archidiacono et Roberto de Inglesham et Thoma de Husseburne et Hugone Bardulf et Alano de Furnellis et Michaele Belet et Roberto de Witefeud et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter abbatem et canonicos de Osen[eya] et Gilebertum de Braci de aduocacione ecclesie de Stanes unde recognicio summonita fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus Gilebertus quietam clamauit predictis abbati et canonicis predictam aduocacionem prefate ecclesie de se et heredibus suis [et preterea dedit eis in puram et perpetuam elemosinam unam hidam terre in eadem uilla tenenda de se et heredibus suis per regale seruicium quod ad terram illam pertinet]