Charter Document - 02960602
Charter Number: | 02960602 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1189 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis [] Hugo dei gracia abbas et conuentus sancte Marie de Osen et M[artinus] prior et conuentus sancte Marie de Teffordia salutem in domino Ad omnium noticiam uolumus peruenire qualiter controuersia inter nos auctoritate summi pontificis Clementis tercii super ecclesia de Hocham coram uenerabilibus uiris T Gloecestrie et R Cyrencestrie abbatibus Gaufrido priore Lantone quibus causa ipsa a prefato domino papa erat commissa tandem post multas allegaciones amicabiliter sopita est Constitutis siquidem nobis in presencia dictorum iudicum ego Hugo abbas de Oseneya pro me et pro conuentu de Oseneya intuitu mutue confederacionis et pacis tam spontanee quam absolute omnem querelam de eadem ecclesia remisi iam dictis priori et monachis de Tefforde ita quod nunquam de cetero super ea re eis sumus moturi querelam Ego autem Martinus prior de Tefforde ex parte nostra et conuentus ad instanciam et peticionem prefatorum iudicum nostrorum concessi abbati et canonicis de Osen decimas de dominio Hugonis de Croftes in Wauertona de omnibus rebus que decimari possunt et debent et preterea duas partes decimacionum de dominio Roberti de Albeny in Twycros sicut melius et liberius ad nos pertinent tenend de nobis in perpetuum sub annua pensione duorum solidorum nobis in perpetuum reddendorum apud Wycham nostram de Dyttona ad Pascha quas uidelicet decimas sicut predictum est illis warantizare tenemur Ne ergo ea que per nos adhibita iudicum auctoritate gesta sunt aliquorum in posterum temeritate uacillent presentis scripti paginam sigillorum nostrorum tam abbatis quam prioris et utriusque conuentus munimine fecimus roborari Acta sunt hec apud Bardesleyam coram prefatis iudicibus anno ab incarnacione domini mclxxxix sexto Kal[ende] Aprilis Hiis testibus Thoma Gloucestrie et Ricardo Cyrencestrie abbatibus Gaufrido priore de Lanton magistro Roberto de Waxtunesham magistro Osberto de Hoptun magistro [Greg]orio Eboraci magistro Iohanne de Ikford Philippo clerico Gaufrido Derham
Markups
Names Markup:
Uniuersis [] Hugo dei gracia abbas et conuentus sancte Marie de Osen et M[artinus] prior et conuentus sancte Marie de Teffordia salutem in domino Ad omnium noticiam uolumus peruenire qualiter controuersia inter nos auctoritate summi pontificis Clementis tercii super ecclesia de Hocham coram uenerabilibus uiris T Gloecestrie et R Cyrencestrie abbatibus Gaufrido priore Lantone quibus causa ipsa a prefato domino papa erat commissa tandem post multas allegaciones amicabiliter sopita est Constitutis siquidem nobis in presencia dictorum iudicum ego Hugo abbas de Oseneya pro me et pro conuentu de Oseneya intuitu mutue confederacionis et pacis tam spontanee quam absolute omnem querelam de eadem ecclesia remisi iam dictis priori et monachis de Tefforde ita quod nunquam de cetero super ea re eis sumus moturi querelam Ego autem Martinus prior de Tefforde ex parte nostra et conuentus ad instanciam et peticionem prefatorum iudicum nostrorum concessi abbati et canonicis de Osen decimas de dominio Hugonis de Croftes in Wauertona de omnibus rebus que decimari possunt et debent et preterea duas partes decimacionum de dominio Roberti de Albeny in Twycros sicut melius et liberius ad nos pertinent tenend de nobis in perpetuum sub annua pensione duorum solidorum nobis in perpetuum reddendorum apud Wycham nostram de Dyttona ad Pascha quas uidelicet decimas sicut predictum est illis warantizare tenemur Ne ergo ea que per nos adhibita iudicum auctoritate gesta sunt aliquorum in posterum temeritate uacillent presentis scripti paginam sigillorum nostrorum tam abbatis quam prioris et utriusque conuentus munimine fecimus roborari Acta sunt hec apud Bardesleyamlocation coram prefatis iudicibus anno ab incarnacione domini mclxxxix sexto Kal[ende] Aprilisdate Hiis testibus Thoma Gloucestrie et Ricardo Cyrencestrie abbatibus Gaufrido priore de Lanton magistro Roberto de Waxtunesham magistro Osberto de Hoptun magistro [Greg]orio Eboraci magistro Iohanne de Ikford Philippo clerico Gaufrido Derham