Charter Document - 02960600
Charter Number: | 02960600 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1189 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] M prior ecclesie sancte Marie de Tefford et eiusdem loci conuentus salutem in uero salutari Ad omnium noticiam peruenire uolumus nos intuitu dileccionis et mutue confederacionis abbati de Osen [] duas partes decimacionum de dominio Hugonis de Croftes in Croftes et similiter duas partes decimacionum de dominio Henrici de Aubingni in Twicros concessisse sicut melius et plenius ad nos pertinent de nobis in perpetuum tenend soluendo nobis annuatim inde nomine pensionis duos solidos apud Dittonam Wycam nostram quas uidelicet decimas sicut predictum est eis warentizare debemus Ut autem hec nostra concessio firma et rata perseueret ipsam presentis scripti munimine et sigillorum nostrorum appositione perpetue mandamus memorie ne deterat obliuio quod littera representat Hoc autem factum est apud Bardeleye anno ab incarnacione domini MCLXXXIX sexto Kal[ende] Nouembris presentibus uenerabilibus uiris T Gloucestrie et R de Cyrencestrie et Wynchelecumbe abbatibus magisto R de Waxtunesam magistro Osberto magistro Gregorio Eborac[i] magistro Iohanne Philippo clerico Gaufrido de Deram Gaufrido de Enam et aliis
Markups
Names Markup:
Omnibus [] M prior ecclesie sancte Marie de Tefford et eiusdem loci conuentus salutem in uero salutari Ad omnium noticiam peruenire uolumus nos intuitu dileccionis et mutue confederacionis abbati de Osen [] duas partes decimacionum de dominio Hugonis de Croftes in Croftes et similiter duas partes decimacionum de dominio Henrici de Aubingni in Twicros concessisse sicut melius et plenius ad nos pertinent de nobis in perpetuum tenend soluendo nobis annuatim inde nomine pensionis duos solidos apud Dittonam Wycam nostram quas uidelicet decimas sicut predictum est eis warentizare debemus Ut autem hec nostra concessio firma et rata perseueret ipsam presentis scripti munimine et sigillorum nostrorum appositione perpetue mandamus memorie ne deterat obliuio quod littera representat Hoc autem factum est apud Bardeleyelocation anno ab incarnacione domini MCLXXXIX sexto Kal[ende] Nouembrisdate presentibus uenerabilibus uiris T Gloucestrie et R de Cyrencestrie et Wynchelecumbe abbatibus magisto R de Waxtunesam magistro Osberto magistro Gregorio Eborac[i] magistro Iohanne Philippo clerico Gaufrido de Deram Gaufrido de Enam et aliis