Charter Document - 02960591

Charter Document - 02960591


Charter Number: 02960591
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1209
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lewes in Octabis sancte Trinitatis anno regni regis Iohannis xi coram ipso domino rege Symone de Paut Henrico de Ponte Audemar Ricardo de Muncegros iustic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Clementem abbatem de Oseneya petentem per Rogerum de Lamburnia canonicum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Willelmum de Bray tenentem de pannagio porcorum ipsius abbatis et hominum suorum de Stanhale Unde recognicio magne assise summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod idem Willelmus pro se et heredibus suis concessit predicto abbati quod ipse et successores sui et homines eorum de Stanhale in perpetuum habeant in bosco ipsius Willelmi de Senestan et heredum suorum porcos suos quietos ab omni pannagio scilicet omnes porcos illos quos habuerint ante festum sancti Iohannis Baptiste siue fuerint de nutritura eorum siue non Et si forte homines abbatis post festum sancti Iohannis Baptiste porcos emerint uel adquisierint de illis reddent padnagium scilicet de porco superanato unum denarium et de quolibet alio qui non habet annum obolum uel debent iurare uel affidare quod illos habuerunt ante festum sancti Iohannis Baptiste Preterea idem Willelmus pro se et heredibus suis concessit abbati et successoribus suis et hominibus eorum de Stanhale communem pasturam in feudo suo de Senestan scilicet in boscis et in planis et liberum introitum et exitum Preterea ipse Willelmus concessit pro se et heredibus suis abbati et successoribus suis et hominibus eorum de Stonale colligere iaun et feugeriam et brueriam et genestam per totam terram suam de Senestan sine impedimento Preterea si homines dicti abbatis de Stanhale inuenti fuerint in bosco predicti Willelmi uel heredum suorum de Senestan ad stoc et ad stouel cum quercu prostrata malefactor qui taliter est inuentus pro delicto reddet iii solidos de misericordia scilicet infra xv dies xviii denarios et infra xv dies proxime sequentes xviii denarios et manuopus remanebit ipsi Willelmo et heredibus suis Similiter concessum quod si aliquis inuentus fuerit cum branchiis quercuum uel cum aliis minutis boscis ad stoc et ad stouel malefactor ille reddet vi denarios de misericordia et manuopus remanebit ipsi Willelmo et heredibus suis ita quidem quod si forestarius Willelmi uel heredum suorum inueniat aliquem de hominibus abbatis in bosco suo de Senestan ad stoc et ad stouel et ille non uelit illi uadium dare forestarius debet uenire ad seruientem abbatis et de malefactore conqueri et seruiens abbatis debet cogere eum si cognoscens fuerit ut reddat misericordiam pro quercu si quercus est uel de altero bosco secundum quod predictum est si quercus non est Et si forte forisfactor ille factum negauerit et forestarius solus sit sine teste ille debet se defendere unica manu contra unicam uocem rationabili die ei data in curia abbatis Et si forestarius unicum testem uel plures habuerit debet se defendere sexta manu die rationabili data in curia domini abbatis Et si forte boues uel uacce hominum abbatis de Stanhale inuenti fuerint in bosco iamdicti Willelmi uel heredum suorum in tempore padnagii et in bosco sit pessona scilicet inter festum sancti Michaelis et festum sancti Martini pro quolibet bove et pro qualibet uacca quociens inuenti fuerint dabit dominus illorum unum denarium Omnia uero animalia sint quieta exceptis capris quia nulla in bosco illo erit Sed si forte contingeret quod idem Willelmus uel heredes sui habeant ibi capras predictus abbas et successores sui capras in eo habere poterunt Forestarius uero Willelmi uel heredum suorum in presencia seruientis abbatis si adesse uoluerit debet iurare quod neminem de hominibus abbatis iniuste de forisfacto accusabit et prepositus abbatis in presencia seruientis dicti Willelmi uel heredum suorum si adesse uoluerit iurabit quod omnes homines abbatis de Stanhale ad faciendas emendas sicut predictum est secundem modum delicti sui distringet Preterea idem Willelmus remisit et quietum clamauit de se et de heredibus suis predicto abbati et successoribus suis sectam molendinorum ipsius Willelmi et heredum suorum de ipso abbate et eius successoribus et hominum suorum de Stanhale nisi propria uoluntate ea sequi uoluerint et sectam curie sue Preterea predictus Willelmus recognouit et reddidit deo et ecclesie sancte Marie de Oseneya totam culturam illam que uocatur Aldethornes que iacet inter boscum eiusdem Willelmi de Bray et Stanhale manerium abbatis sicut ius ecclesie de Oseneya Et abbas pro se et successoribus suis remisit totum ius et clamium suum quod habuit in xxii acris quas idem abbas dicebat ad ecclesiam suam de Senestan pertinere de iure scilicet in istis xxii acris quarum xi simul sunt iuxta crucem Sarre uersus ecclesiam et xi simul iuxta dominicum abbatis uersus aquilonem et totum ius et clamium quod habuit in pratello in quo fuit mansio Turstani rotarii Preterea nec sepedictus Willelmus nec heredes sui poterunt parcum facere de bosco de Bossay per metas subscriptas scilicet a uado de Fulwerhel usque ad hayam de Parua Stanhale et a Stanhale usque ad uiam regiam et a uia regia usque ad Burnaham et a Burnaha usque ad uadum predictum nec assartare plusquam assartatum fuit die quo hoc cyrograffum factum saluis omnibus assartatis antefactis predicto Willelmo et heredibus suis Preterea concessum est ipsi Willelmo et heredibus suis ut possint assartare de boscis suis seminare et uiuarium facere sine impedimento abbatis uel successorum suorum nisi in bosco predicto per metas predictas Preterea concessum est eidem Willelmo et heredibus suis ab abbate predicto et conuentu de Oseneya quod faciant parcum scilicet a loco qui uocatur Sufford usque ad Heuedstrede et a Heuedstrede usque Soperesbroc Preterea idem Willelmus de Bray pro salute sua et pro animabus antecessorum suorum recognouit et concessit aduocacionem ecclesie de Senestan esse ius predicti abbatis et ecclesie sue de Oseneya et cartam suam quam idem abbas inde habet recognouit esse legalem et ueracem

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Leweslocation in Octabis sancte Trinitatis anno regni regis Iohannis xidate coram ipso domino rege Symone de Paut Henrico de Ponte Audemar Ricardo de Muncegros iustic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Clementem abbatem de Oseneya petentem per Rogerum de Lamburnia canonicum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Willelmum de Bray tenentem de pannagio porcorum ipsius abbatis et hominum suorum de Stanhale Unde recognicio magne assise summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod idem Willelmus pro se et heredibus suis concessit predicto abbati quod ipse et successores sui et homines eorum de Stanhale in perpetuum habeant in bosco ipsius Willelmi de Senestan et heredum suorum porcos suos quietos ab omni pannagio scilicet omnes porcos illos quos habuerint ante festum sancti Iohannis Baptiste siue fuerint de nutritura eorum siue non Et si forte homines abbatis post festum sancti Iohannis Baptiste porcos emerint uel adquisierint de illis reddent padnagium scilicet de porco superanato unum denarium et de quolibet alio qui non habet annum obolum uel debent iurare uel affidare quod illos habuerunt ante festum sancti Iohannis Baptiste Preterea idem Willelmus pro se et heredibus suis concessit abbati et successoribus suis et hominibus eorum de Stanhale communem pasturam in feudo suo de Senestan scilicet in boscis et in planis et liberum introitum et exitum Preterea ipse Willelmus concessit pro se et heredibus suis abbati et successoribus suis et hominibus eorum de Stonale colligere iaun et feugeriam et brueriam et genestam per totam terram suam de Senestan sine impedimento Preterea si homines dicti abbatis de Stanhale inuenti fuerint in bosco predicti Willelmi uel heredum suorum de Senestan ad stoc et ad stouel cum quercu prostrata malefactor qui taliter est inuentus pro delicto reddet iii solidosnumeral de misericordia scilicet infra xv diesnumeral xviii denariosnumeral et infra xv diesnumeral proxime sequentes xviii denariosnumeral et manuopus remanebit ipsi Willelmo et heredibus suis Similiter concessum quod si aliquis inuentus fuerit cum branchiis quercuum uel cum aliis minutis boscis ad stoc et ad stouel malefactor ille reddet vi denariosnumeral de misericordia et manuopus remanebit ipsi Willelmo et heredibus suis ita quidem quod si forestarius Willelmi uel heredum suorum inueniat aliquem de hominibus abbatis in bosco suo de Senestan ad stoc et ad stouel et ille non uelit illi uadium dare forestarius debet uenire ad seruientem abbatis et de malefactore conqueri et seruiens abbatis debet cogere eum si cognoscens fuerit ut reddat misericordiam pro quercu si quercus est uel de altero bosco secundum quod predictum est si quercus non est Et si forte forisfactor ille factum negauerit et forestarius solus sit sine teste ille debet se defendere unica manu contra unicam uocem rationabili die ei data in curia abbatis Et si forestarius unicum testem uel plures habuerit debet se defendere sexta manu die rationabili data in curia domini abbatis Et si forte boues uel uacce hominum abbatis de Stanhale inuenti fuerint in bosco iamdicti Willelmi uel heredum suorum in tempore padnagii et in bosco sit pessona scilicet inter festum sancti Michaelis et festum sancti Martini pro quolibet bove et pro qualibet uacca quociens inuenti fuerint dabit dominus illorum unum denarium Omnia uero animalia sint quieta exceptis capris quia nulla in bosco illo erit Sed si forte contingeret quod idem Willelmus uel heredes sui habeant ibi capras predictus abbas et successores sui capras in eo habere poterunt Forestarius uero Willelmi uel heredum suorum in presencia seruientis abbatis si adesse uoluerit debet iurare quod neminem de hominibus abbatis iniuste de forisfacto accusabit et prepositus abbatis in presencia seruientis dicti Willelmi uel heredum suorum si adesse uoluerit iurabit quod omnes homines abbatis de Stanhale ad faciendas emendas sicut predictum est secundem modum delicti sui distringet Preterea idem Willelmus remisit et quietum clamauit de se et de heredibus suis predicto abbati et successoribus suis sectam molendinorum ipsius Willelmi et heredum suorum de ipso abbate et eius successoribus et hominum suorum de Stanhale nisi propria uoluntate ea sequi uoluerint et sectam curie sue Preterea predictus Willelmus recognouit et reddidit deo et ecclesie sancte Marie de Oseneya totam culturam illam que uocatur Aldethornes que iacet inter boscum eiusdem Willelmi de Bray et Stanhale manerium abbatis sicut ius ecclesie de Oseneya Et abbas pro se et successoribus suis remisit totum ius et clamium suum quod habuit in xxii acrisnumeral quas idem abbas dicebat ad ecclesiam suam de Senestan pertinere de iure scilicet in istis xxii acrisnumeral quarum xi simul sunt iuxta crucem Sarre uersus ecclesiam et xinumeral simul iuxta dominicum abbatis uersus aquilonem et totum ius et clamium quod habuit in pratello in quo fuit mansio Turstani rotarii Preterea nec sepedictus Willelmus nec heredes sui poterunt parcum facere de bosco de Bossay per metas subscriptas scilicet a uado de Fulwerhel usque ad hayam de Parua Stanhale et a Stanhale usque ad uiam regiam et a uia regia usque ad Burnaham et a Burnaha usque ad uadum predictum nec assartare plusquam assartatum fuit die quo hoc cyrograffum factum saluis omnibus assartatis antefactis predicto Willelmo et heredibus suis Preterea concessum est ipsi Willelmo et heredibus suis ut possint assartare de boscis suis seminare et uiuarium facere sine impedimento abbatis uel successorum suorum nisi in bosco predicto per metas predictas Preterea concessum est eidem Willelmo et heredibus suis ab abbate predicto et conuentu de Oseneya quod faciant parcum scilicet a loco qui uocatur Sufford usque ad Heuedstrede et a Heuedstrede usque Soperesbroc Preterea idem Willelmus de Bray pro salute sua et pro animabus antecessorum suorum recognouit et concessit aduocacionem ecclesie de Senestan esse ius predicti abbatis et ecclesie sue de Oseneya et cartam suam quam idem abbas inde habet recognouit esse legalem et ueracem