Charter Document - 02960588

Charter Document - 02960588


Charter Number: 02960588
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant [] quod ego Robertus de Barra concessi et dedi deo et ecclesie sancte Marie de Oseneya et canonicis ibidem deo seruientibus et hominibus suis de utraque Stonale ad omnia aueria sua liberam communiam pasture per totam terram meam de Barra et de Alrewich in bosco et in plano et ubique in perpetuam et liberam elemosinam pro salute anime mee et uxoris mee et omnium antecessorum meorum Hanc concessionem et donacionem feci predictis canonicis et hominibus suis ut habeant eam liberam et quietam a pannagio et herbagio et seruicio seculari et exaccione et demanda ad me uel heredes meos pertinente ita quod ego et heredes mei eam eis et hominibus suis warantizabimus Ut autem hec concessio et donacio mea in perpetuum firma permaneat illam sigillo meo confirmaui Hiis testibus Iordano de Alrewiz Iordano filio eius et Randulfo de Selfhulle Randulfo de Barra Hugone de Eston Henrico de Swinefen Widone de Swinefen Roberto et Radulfo de Eppelby Willelmo filio Nicholai de Colten Radulfo et Roberto fratribus eius Huberto camerario Ada Portario Luca de Wurda et multis aliis

Source (click image below to view full size)