Charter Document - 02960577
Charter Number: | 02960577 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1191 |
Date type: | Internal, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est compositio inter ecclesiam de Lichesfelde et ecclesiam de Oseneia facta de ecclesia de Senestan coram uenerabili patre Hugone Couentrensi episcopo et Hugone abbate Oseneye et Ricardo Lichesfeldensis ecclesie decano et eiusdem ecclesie capitulo uidelicet quod ecclesia de Oseneia reddet ecclesie Lichesfeldensi annuatim nomine ecclesie de Senestan vii solidos annuos ad duos terminos medietatem ad festum sancti Michaelis et medietatem ad Pascha quamdiu Hugo de Bray clericus predictam tenebit ecclesiam Quando uero contigerit memoratum Hugonem decedere uel si contigerit eum predictam ecclesiam quoquomodo dimittere ecclesia Oseneye ecclesie Lichesfeldensi inperpetuum x solidos persoluet ad predictos terminos ita quidem quod canonici Lichesfeldenses a canonicis Oseneye nunquam amplius exigere poterunt Facta est autem hec compositio in synodo celebrata apud Lichesfelde post Octabas Pentecostes proximi post consecrationem Roberti Wygorniensis episcopi
Markups
Names Markup:
Hec est compositio inter ecclesiam de Lichesfeldelocation et ecclesiam de Oseneia facta de ecclesia de Senestan coram uenerabili patre Hugone Couentrensi episcopo et Hugone abbate Oseneye et Ricardo Lichesfeldensis ecclesie decano et eiusdem ecclesie capitulo uidelicet quod ecclesia de Oseneia reddet ecclesie Lichesfeldensi annuatim nomine ecclesie de Senestan vii solidosnumeral annuos ad duos terminos medietatem ad festum sancti Michaelis et medietatem ad Pascha quamdiu Hugo de Bray clericus predictam tenebit ecclesiam Quando uero contigerit memoratum Hugonem decedere uel si contigerit eum predictam ecclesiam quoquomodo dimittere ecclesia Oseneye ecclesie Lichesfeldensi inperpetuum x solidosnumeral persoluet ad predictos terminos ita quidem quod canonici Lichesfeldenses a canonicis Oseneye nunquam amplius exigere poterunt Facta est autem hec compositio in synodo celebrata apud Lichesfelde post Octabas Pentecostes proximi post consecrationem Roberti Wygorniensis episcopidate