Charter Document - 02960574
| Charter Number: | 02960574 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1197 - 1198 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [Christi fidelibus] Hugo miseratione diuina Couentrensis episcopus salutem in uero salutari Nouerit uniuersitas uestra Willelmum de Bray concessisse canonicis de Oseneya in perpetuam elemosinam ecclesiam de Senestan cum omnibus pertinenciis suis in terris et omnibus aliis quantum ad ius patroni ecclesia illa noscitur pertinere Nos quoque intuitu honestatis et religionis ipsorum canonicorum inducti eandem ecclesiam eis donauimus et concessimus in usus proprios retinendam ita quod de cetero eam libere et integre possideant et in ea per idoneum ministrum diuina celebrari faciant qui nobis et successoribus nostris et officialibus nostris de iure episcopali respondeat et ipsi capitulo Lichesfeld[ensi] decem solidos annuatim exsoluant Quia uero tempore donationis huius Rogerus filius Willelmi de Bray prefatam ecclesiam possidebat omni tempore uite sue idem Rogerus ecclesiam pretaxatam tenebit sub annua pensione sex marcarum et decem solidorum canonicis annuatim soluendorum Post mortem uero Rogeri ecclesia sicut dictum est libere in usus dictorum canonicorum conuertetur Vt igitur []
