Charter Document - 02960571

Charter Document - 02960571


Charter Number: 02960571
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1217
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus [Christi fidelibus] S[ymon] dictus abbas de Thame [Adam] et R[obertus] de Eynesham et de Berencestria priores salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra nos mandatum domini pape in hec uerba suscepisse [] Huius igitur auctoritate mandati constitutis in presencia nostra per procuratores abbate uidelicet et conuentui Oseneye ex una parte et abbate et conuentui Euesham ex altera tandem inter eos lis mota amicabili compositione hoc modo conquieuit uidelicet quod cum abbas et conuentus Oseneye peterent ab abbate et conuentui Euesham pasturam octo bobus et uni equo pertinentem ut dicebant ad ecclesiam suam de Risindona in parte prati quod est inter pasturam que dicitur Gorst et aquam que vocatur Holdeya et aquam que diuidit maneria de Burtona et de Risindona et in parte prati que dicitur Choriham que sunt de manerio de Burtona abbas et conuentus Euesham pro bono pacis loco predicte pasture petite et pro omni demanda quam fecerunt in predictis pratis uel in aliquo loco pertinente ad manerium de Burtona concesserunt prefatis abbati et conuentui Oseneye et ecclesie sue de Risindona in perpetuum inuestituram feni de prato quod dicitur Exeshale continente mensuram septem perticarum in latitudine ex parte aquilonari et octo perticarum in longitudine cetere uero partes aqua circumquaque uallantur hoc tamen tenore adiuncto quod annuatim ecclesia de Risindona fenum tantum de loco circumscripto semel percipiat ita quod nec ante amotionem feni nec post amotionem aut pasturam aut aliquod aliud commodum de eodem loco uel de predictis pratis et locis eadem ecclesia de Risindona uel eius possessores percipiant uel sibi uendicent Sciendum insuper quod si abbas et conuentus de Euesham aliquo casu contingente uelint memoratum pratum suum quasi pasturam pascere non licebit eis memoratam partem prati ecclesie de Risindona assignatam in aliquo ultra debitum terminum anni quo prata debent in defensum poni uel pascendo uel aliquo alio modo in aliquo diminuere Nos igitur hanc compositionem ratam habentes auctoritate domini Pape eam duximus confirmare In cuius [] Hiis testibus Rogero abbate de Dorkecestria magistro Willelmo Scoto magistro Petro de Derham magistro Ricardo de []hes magistro Rogero de Abbedesburia magistro Nicholao Martel magistro Fulcone Radulfo capellano de Risendona Thoma de Sualecliue et aliis

Source (click image below to view full size)