Charter Document - 02960556
Charter Number: | 02960556 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1190 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabilibus uiris de Abbendona et de Rading dei gracia abbatibus et priori de Walingforde Iohannes decanus de Burton salutem et reuerenciam Quia filium ueritatis esse me recognosco in ueritate que d[eu]s est uobis sig[nifi]co quod cum ecclesiam de Turkeden a Willelmo filio Iohannis rectore eius ad firmam accepissem duas partes decimationum de dominio eiusdem uille ad ecclesiam sancti Georgii de Oxon pertinentes a Nicholao eiusdem ecclesie canonico coram multis et honoratis testibus ad firmam suscepi quas decimationes nomine eiusdem Nicholai usque ad obitum eius per plures annos pacifice percepi Quod quia uariis impeditus negociis uobis presencialiter significare non potui litteris presentibus uobis notificare curaui Ualeat in domino sanctitas uestra