Charter Document - 02960555

Charter Document - 02960555


Charter Number: 02960555
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1190 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis [] abbates de Abbendona et de Radinges H et H et W prior de Walingforde salutem in domino Omnium et singulorum nouerit discretio quod cum inter abbatem et canonicos de Oseneya et inter Willelmum filium Henrici de Turkeden super duabus porcionibus omnium decimationum dominii sui de Turkeden coram nobis quibus Clemens tercius causam ipsam commiserat controuersia moueretur predictis abbate et canonicis easdem ad ecclesiam sancti Georgii quam iam longissimo tempore canonice possederunt de iure pertinere asserentibus et ad sue assertioni fidem faciendam bone opinionis viros semel secundo et tercio adducentibus et insuper autentica instrumenta proferentibus prenominatus Willelmus de Turkeden iam tercio edicto peremptorio in eum proposito tandem in ecclesia parochiali apud Abbendonam cum filio suo Roberto nobis ob huius cause et aliarum connitionem pro tribunali considentibus apparuit ibique ius abbatis et canonicorum super pretaxatis decimis sine omni altercatione publice recognouit et eas tam ipse quam filius eius Robertus eis imperpetuum liberas et quietas clamauit et in pace percipiendas tenend atque possidendas benigne remisit Nos igitur rite et legitime peracta ne preteritorum immemor frequenter subsequens detereret obliuio ea auctoritate nostra confirmantes huius pagine nostre tenori memoriter retinenda commisimus et illam ad uberiorem rerum testatarum firmitatem sigillorum nostrorum apposicione communiuimus

Source (click image below to view full size)