Charter Document - 02960554
Charter Number: | 02960554 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1190 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] Willelmus filius Henrici salutem Cum inter abbatem et canonicos de Oseneya et me super duabus porcionibus omnium decimacionum de dominio de Turkenden coram abbatibus de Abbendona et de Radinges et priore de Walingford quibus dominus Papa causam ipsam commiserat controuersia uerteretur eisdem canonicis asserentibus ipsas decimas ad ecclesiam sancti Georgii de Oxon quam possident de iure pertinere me uero affirmante me et heredes meos donationem illarum habere debere tandem inquisitione diligentiore facta a pluribus legalibus hominibus didici easdem decimationes ad predictam ecclesiam sancti Georgii de iure pertinere Unde eas predictis canonicis coram prefatis iudicibus remisi et quietas clamaui inperpetuum pacifice possidendas Quod quia ratum esse uolo presenti scripto et sigillo meo confirmo Hiis testibus Roberto filio meo Iohanne capellano de Bamtun Hugone de Maordin Mathia de Wateleia Thoma fratre eius Baldewino et Godefrido camerario Ricardo capellano sancti Georgii Philippo de Oseneia Willelmo de Sandwich Roberto Coco Gileberto Portier Willelmo Angeuin multisque aliis