Charter Document - 02960541
| Charter Number: | 02960541 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1151 - 1157 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Iohannes dei gracia Wigorniensis ecclesie seruus deuotus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Notum facimus tam presentibus quam futuris quod inter ecclesiam beati Petri Gloucestrie et inter ecclesiam sancte Marie de Oseneya super decimis de Aldeswrthe in presencia nostra huiusmodi facta est compositio uidelicet quod ecclesia beati Petri Gloucestrie totam decimam Terrici et dimidiam decimam aliorum hominum suorum et medietatem de Chrisaet eorundem hominum ecclesia uero sancte Marie Oseneye alteram medietatem decimarum et de Chrisaet habebit Hanc itaque compositionem quia ratam inperpetuum et inconvulsam esse uolumus carta nostra confirmamus et impressione sigilli nostri communimus Huius etiam compositionis testes sunt Gilebertus Hereford episcopus Clemens Lantoniensis Reinaldus Guenelocensis priores Geru[asius] Gloecestrie Gualterus Hereford[ie] archidiaconi Geru[asius] Simeon monachi Wig[ornienses] [Iohannes] Algarus canonici Lantonienses Willelmus de Saresberi Hugo de Clifford Herefordenses canonici Ricardus de Guanci et Eudo et Robertus et Hamo clerici nostri et multi alii
