Charter Document - 02960533
Charter Number: | 02960533 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod cum lis mota esset inter domum Oseneye et domum de Rumeseya et Simonem capellanum prebendar[ium] in eadem domo in prebenda sancti Laur[entii] super duabus partibus omnium decimarum de dominico de Winestona coram abbate de Eygnesham et decano Oxonie priore sancte Fredeswythe tercio coniudice ad totam causam excusato auctoritate domini pape Honorii tercii tandem coram eis ita amicabiliter conquieuit uidelicet quod canonici Oseneye easdem decimas imperpetuum tenebunt ad firmam de eis reddendo annuatim dicto Simoni et eis qui succedent ei in dicta prebenda siue eorum certo nuncio decem solidos sterlingorum apud Oseneyam ad festum sancti Michaelis Si vero dicti canonici ad predictum terminum uel saltem infra quindecim dies post eundem terminum prefatum redditum non soluerint dabunt dimidiam marcam argenti de pena Hec autem omnia fideliter obseruanda partes bona fide promiserunt Et ut hec compositio rata permaneat imperpetuum facta est in modum cyrographi et diuisa est in duas partes quarum una signata signis dictorum iudicum et signis abbatis et conuentus Oseneye residet penes moniales de Rumeseya et altera pars signata signis dictorum iudicum et signis abbatisse et conuentus de Rumeseya et predicti Simonis residet penes canonicos Oseneye Facta sunt hec apud Oseneyam in die sancte Margarete uirginis anno ab incarnatione domini mcc uicesimo quarto in presencia horum testium domini Ricardi abbatis Oseneye fratris Simonis de Brak et fratris Ade de Berner canonicorum eiusdem loci magistri Willelmi de Berkamstede magistri Rand[ulphi] de Acreya magistri Radulphi de Argogis magistri Fulconis de Brideporte Henrici Purcel Rogeri de Eura Henrici de Smalour seruientis Oseneye Henrici de Rumeseya seruientis dicti Simonis et aliorum
Markups
Names Markup:
Notum sit omnibus quod cum lis mota esset inter domum Oseneye et domum de Rumeseya et Simonem capellanum prebendar[ium] in eadem domo in prebenda sancti Laur[entii] super duabus partibus omnium decimarum de dominico de Winestona coram abbate de Eygnesham et decano Oxonie priore sancte Fredeswythe tercio coniudice ad totam causam excusato auctoritate domini pape Honorii tercii tandem coram eis ita amicabiliter conquieuit uidelicet quod canonici Oseneye easdem decimas imperpetuum tenebunt ad firmam de eis reddendo annuatim dicto Simoni et eis qui succedent ei in dicta prebenda siue eorum certo nuncio decem solidos sterlingorum apud Oseneyam ad festum sancti Michaelis Si vero dicti canonici ad predictum terminum uel saltem infra quindecim dies post eundem terminum prefatum redditum non soluerint dabunt dimidiam marcam argenti de pena Hec autem omnia fideliter obseruanda partes bona fide promiserunt Et ut hec compositio rata permaneat imperpetuum facta est in modum cyrographi et diuisa est in duas partes quarum una signata signis dictorum iudicum et signis abbatis et conuentus Oseneye residet penes moniales de Rumeseya et altera pars signata signis dictorum iudicum et signis abbatisse et conuentus de Rumeseya et predicti Simonis residet penes canonicos Oseneye Facta sunt hec apud Oseneyamlocation in die sancte Margarete uirginis anno ab incarnatione domini mcc uicesimo quartodate in presencia horum testium domini Ricardi abbatis Oseneye fratris Simonis de Brak et fratris Ade de Berner canonicorum eiusdem loci magistri Willelmi de Berkamstede magistri Rand[ulphi] de Acreya magistri Radulphi de Argogis magistri Fulconis de Brideporte Henrici Purcel Rogeri de Eura Henrici de Smalour seruientis Oseneye Henrici de Rumeseya seruientis dicti Simonis et aliorum