Charter Document - 02960515
| Charter Number: | 02960515 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1173 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Rogerus prior totusque conuentus Wigorniensis ecclesie universis salutem Que solemniter gesta sunt idcirco litterarum apicibus exarare et consignare curauimus ne propter lapsum memorie ueritas gestorum posteritati depereat Uniuersitatis itaque uestre noticie subesse uolumus quod causa que uertebatur inter ecclesiam Wigorniensem et ecclesiam de Oseneya super ecclesia de Beiburia coram delegato a domino papa iudice Bartolomeus Exoniensi episcopo in hunc modum sopita est Compromisimus enim in arbitros dominus noster Wigorniensis episcopus R[ogerus] et nos et item Edwardus abbas et Hardingus prior et canonici qui nomine ecclesie Oseneye venerant spondentes in uerbo ueritatis quod quicquid illi boni uiri arbitratu decernerent nos firmiter teneremus et obseruaremus Ac illi decreuerunt ecclesiam de Beiburia cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus et cum omni integritate et libera administratione ecclesie de Oseneya in perpetuum possidendam nobis autem lx solidos ex causa compositionis et nomine canonis annuatim ad duos terminos soluendos xxx solidos videlicet in festo sancti Michaelis siue infra octo dies et alios xxx ad Pascha uel infra octo dies Pasche Istud autem eorum arbitrium utrinque admissum nos ratum habemus et ut firmum inconcussumque permaneat sigilli nostri impressione roborauimus Canonici autem predictos denarios ad prescriptos terminos singulis annis nobis Wigorn[ie] mittere debent
Markups
Names Markup:
Rogerus prior totusque conuentus Wigorniensis ecclesie universis salutem Que solemniter gesta sunt idcirco litterarum apicibus exarare et consignare curauimus ne propter lapsum memorie ueritas gestorum posteritati depereat Uniuersitatis itaque uestre noticie subesse uolumus quod causa que uertebatur inter ecclesiam Wigorniensem et ecclesiam de Oseneya super ecclesia de Beiburia coram delegato a domino papa iudice Bartolomeus Exoniensi episcopo in hunc modum sopita est Compromisimus enim in arbitros dominus noster Wigorniensis episcopus R[ogerus] et nos et item Edwardus abbas et Hardingus prior et canonici qui nomine ecclesie Oseneye venerant spondentes in uerbo ueritatis quod quicquid illi boni uiri arbitratu decernerent nos firmiter teneremus et obseruaremus Ac illi decreuerunt ecclesiam de Beiburia cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus et cum omni integritate et libera administratione ecclesie de Oseneya in perpetuum possidendam nobis anumeralutem lx solidos ex causa compositionis et nomine canonis annuatim ad duos terminos soluennumeraldos xxx solidos videlicet in festo sancti Michaelis siue infra octo dinumerales et alios xxx ad Pascha uel infra octo dies Pasche Istud autem eorum arbitrium utrinque admissum nos ratum habemus et ut firmum inconcussumque permaneat sigilli nostri impressione roborauimus Canonici autem predictos denarios ad prescriptos terminos singulis annis nobis Wigorn[ie] mittere debent
