Charter Document - 02950305

Charter Document - 02950305


Charter Number: 02950305
Cartulary Title: The Coucher Book of Furness Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1254
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi [] W[illelmus] dictus Abbas F[urnesii] et ejusdem loci humilis Conventus salutem Noveritis nos de communi Fratrum concilio pro nobis et succ[essores] nostris relaxasse et quietum clamasse T[home] de Graistoc et Agneti uxori sue et heredibus eorundem xlv marcas sterlingorum de l marcis in quibus nobis tenebantur unde prius recepimus v marcas eo quod maritagium heredum T[home] de Penigton dictis T[home] et Agneti uxori sue mediante scripto a nobis concessum sibi et her[edibus] suis warantizare nequimus Ita quod warda de Penigton prout in scripto nostro quod predicti T[homas] et Agnes penes se habent plenius continetur predictis T[home] et Agneti uxori ejus remaneat sine contradictione nostri vel nostrorum dum tamen eadem Agnes uxor dicti T[home] infra legitimam etatem predictorum heredum non obierit Et ad prescripta omnia fideliter observanda ego W[illelmus] Abbas et ejusdem loci Conventus obligamus nos et succ[essores] nostros jurisdictioni et potestati Baronum de Scaccario d[omi]ni Regis sub pena xx li[bra] eidem Scaccario ad opus d[omi]ni Regis solvendarum si aliquando contra scripta veniendo predictos T[homam] et Agnetem uxorem suam super prescripta inpeti contigerit vel vexari Data apud Ebor[acum] in Majori Ecclesia b[eati] Petri a[nno] d[omini] MCCLIIII die Veneris Prox[ima] post annuntiationem Dominicam Hiis Test[ibus] Magistro R[ogero] Pepin tunc Sub decano Ebor[acensis] Magistro T[] de Vepunt Persona de Greistok d[omi]no J[ohanne] de Cancefelde []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus Christi [] W[illelmus] dictus Abbas F[urnesii] et ejusdem loci humilis Conventus salutem Noveritis nos de communi Fratrum concilio pro nobis et succ[essores] nostris relaxasse et quietum clamasse T[home] de Graistoc et Agneti uxori sue et heredibus eorundem xlv marcasnumeral sterlingorum de l marcisnumeral in quibus nobis tenebantur unde prius recepimus v marcasnumeral eo quod maritagium heredum T[home] de Penigton dictis T[home] et Agneti uxori sue mediante scripto a nobis concessum sibi et her[edibus] suis warantizare nequimus Ita quod warda de Penigton prout in scripto nostro quod predicti T[homas] et Agnes penes se habent plenius continetur predictis T[home] et Agneti uxori ejus remaneat sine contradictione nostri vel nostrorum dum tamen eadem Agnes uxor dicti T[home] infra legitimam etatem predictorum heredum non obierit Et ad prescripta omnia fideliter observanda ego W[illelmus] Abbas et ejusdem loci Conventus obligamus nos et succ[essores] nostros jurisdictioni et potestati Baronum de Scaccario d[omi]ni Regis sub pena xx li[bra]numeral eidem Scaccario ad opus d[omi]ni Regis solvendarum si aliquando contra scripta veniendo predictos T[homam] et Agnetem uxorem suam super prescripta inpeti contigerit vel vexari Data apud Ebor[acum] in Majori Ecclesia b[eati] Petri a[nno] d[omini] MCCLIIII die Veneris Prox[ima] post annuntiationem Dominicamdate Hiis Test[ibus] Magistro R[ogero] Pepin tunc Sub decano Ebor[acensis] Magistro T[] de Vepunt Persona de Greistok d[omi]no J[ohanne] de Cancefelde []